Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

429.

   I.. triumphos duos assecutos, Principem senatus vnum lectum fuisse. Primus is, de quo diximus P. Pulcher Cos. fuit anno DIV. cum L. Iunio Pullo. Hic temere cum Carthaginiensibus congressus bello Punico primo magnam cladem accepit, iussus Dictatorem dicere M. Claudium C. F. Gliciam dixit viatorem suum, qui scriba fuerat, sine Magistro equitum, nam antequam eum diceret, coactus est abdicare.tum A. Atilius Calatinus Dictator factus est, & L. Metellus Magister equitum. Soror Publij Claudia cum a populo in turba premeretur, optauit, vtfrater saepius Consul fieret, vt minor esset populi multitudo. Ea de caussa damnata est, alterius criminis rea innocens. Hic auspicia ita contempsit, vt pullos in mare proiecerit, vt biberent, quando esse pultem nollent.
   II.. Huius filius Ap. Cl. Pulcher Cos. fuit an. DXLI. cum Q. Fuluio Flacco III. Huius
   III.. tres filij fuisse, videntur. Appius Cos. Publius, & Caius. Appius eos. fuit XXVII.
   IV.. anno post patrem cum M. Sempronio Tuditano, Publius anno proximo cum
   V.. L. Porcio Licino, Caius cum Ti. Sempronio Graccho anno DLXXVI. Ambo Consules triumpharunt, Pulcher in consulatu de Istreis, & Liguribus, Gracchus biennio post de Sardeis. Ambo Censores fuerunt octauo anno post consulatum,
   VI.. lustrumque LII. fecerunt. Appij filius Appius, vt creditur Cos. fuit cum Q. Metello Macedonico anno DIX. suis sumptibus triumphauit de Sallasseis ex Alpibus. Censor quinquennio post cum P. Cornelio Lentulo. lustrum non fecerunt. Biennio post Princeps senatus lectus est lustro LVIII. Hic ex Antistia vxore Claudiam procreauit, quam duxit Ti. Sempronius Gracchus, qui in Tribunatu plebis a P. Scipione Nasica occisus est; & ex ea liberos reliquit. Caii filius, quem consularem censorium, & triumphalem diximus,
   VII.. C. Pulcher fuit Consulque anno DCXXIII. cum M. Perperna. quamvis
   VIII.. Pulcher hic, an Lentulus Appius, an Caius fuerit incertum sit. Alter C. Pulcher huius filius fuisse creditur, collega alterius M. Perpernae, Consul fuit anno DCLXI. Hunc Verrius C. N. appellat.
   
   IX.. Secutus est Ap. Pulcher superioris, vt creditur filius, aut frater, qui cum P. Seruilio Vatia, qui postea Isauricus dictus est, Consul fuit anno DCLXXIV. quo anno L. Sulla Dictatura se abdicauit. Cinnae tempore exul fuit, & ei magistratus abrogatus. Huius soror Clodia mater fuit, L. Marcij Philippi
   X.. consularis & censorij. vxor Caecilia Q. Metelli Baliarici filia ex qua filij tres Appius, Publius, & Caius filiae totidem natae sunt: ex quibus duas L. Licinius Lucullus, qui de Mithradate triumphauit, & Q. Metellus Celer duxerunt: quas parum pudicas fuisse constitit. Tertiam Q. Marcius Rex, vir Consularis. Appius Consul, & Censor fuit, duas filias procreauit, quas filio Pompei Magni Cn. vt suspicor, & M. Bruto collocauit. Publius Clodius cum adolescens in domo C. Caesaris Pont. Max. in sacris Bonae deae deprehensus esset, eiusque criminis reus corrupto iudicio absolutus, vt noceret Ciceroni testi: Tribunatum plebis obtinuit; cum se prius P. Fonteio plebeio minori natu in adoptionem dedisset. Ciceronem exulare coegit. sed restituto Cicerone cum Praeturam peteret, a T. Annio Milone occisus est. Huius vxores Pinaria, & Fuluia haec postea C. Curioni, atque eo interfecto M. Antonio nupsit. Socrus Sempronia Tuditani silia fuit. Filium Sex. Clodium, 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer