Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

426.

genere, cuius auus maternus Auidius Seuerus, in Oriente ementita morte Marci se Imperatorem appellauit. Occisus tamen est, & Maecianus filius, cui Alexandria erat commissa. Alter filius Heliodorus deportatus est. Aliis filiis liberum exilium permissum, & Drunciano genero, cui Alexandria filia nupta erat. Alios Cassios reperio sub Gallieno Imp. sese Augustos in Gallia appellasse, quorum exstant signati nummi. M. Cassius Postumius, & M. Cassius Hostilius, sunt qui etiam Labienos appellent. Cassios Consulares sub aliis Imperatoribus eos solum reperio, qui Dionis, aut Aproniani cognomine significantur. Fuit autem Dion Cassius historicus, cuius pars historiarum Romanarum exstat, & epitome Caesarum a Xiphilino conscripta: Aproniani filius, qui Consul sub Commodo Imperatore fuit cum M. Atilio Metilio Bradua II. an. DCCCCXLIII. Ipse Dion bis Consul fuit: secundum Consulatum cum Alexandro Imp. III. egit an. DCCCCXXCI. Prioris Consulatus tempus ignoratur. Hic ex Nicaea Bithyniae originem duxit, Praefectus AEgypti fuit, & postea Delmatiae, ac Pannoniarum. Alter Dion. Cos. fuit cum C. Iunio Tiberiano anno CIƆXLII. sub Diocletiano, & Maximiano Imperatoribus, quem putant Dionis historici filium, vel nepotem fuisse.

427.
CLAVDIA.


    CLAVDIA gens origine Sabina duplex fuit Patriciorum, & Plebeiorum. Patricij, minorum gentium fuerunt, vtpote post exactos Reges adscripti; in quattuor stirpes praecipuas cognominibus distinctas diuiduntur. Regillensium quorum aliqui Crassini etiam dicuntur, Pulchrorum, Centhonum, & Neronum. Plebeij clariores Marcelli cognominati sunt. Vnaquaeque familia plurimos habuit ornatissimos viros, quiremp. Romanam illustrarunt, & auxerunt vsque ad Neronem Imp. Regillenses & Crassinos nouem inuenio obtinuisse Dictaturas, tres Decemviratus legibus scribendis, tres Triumphos, duos
   I.. Consulatus, sex Tribunatus militares, consulari potestate duos. Inter omnes constat venisse Clausum quemdam Sabinum ex Regillis Romam cum ita magna multitudine propinquorum, & clientium, vt ex eis Claudia tribus aucta fuerit, & nomen acceperit, vel, vt quidam arbitrantur , ceteris addita fuerit. Clausum appellatum fuisse asserunt, cum inter patricios adscriptus fuit, Appium Claudium Regillensem, anno vrbis CCXLIX. Hunc videtur Verrius Flaccus Marcum Claudium appellare, cum eum auum esse asserat Appij Decemviri. Hic Consul fuit post annos nouem cum P. Seruilio Prisco.
   II.. Huius filius Consul fuit cum T. Quinctio Capitolino Barbato anno CCXXCII.
   III.. eiusdem cum patre nominis. Alter filius C. Regillensis Cos. etiam fuit post XI. annos cum P. Valesio P. F. Poblicola II. qui in eo magistratu occisus est.
   IV.. Hos tres etiam Sabinos cognominatos ab scriptoribus animaduertimus. Post hos tertius Appius Claudius Crassinus Ap. F.M.N. a Verrio appellatur, quem alij, vt diximus, Appij nepotem, de quo initio locuti sumus, tradiderunt. Hic Consul fuit cum T. Genucio Augurino anno CCCII. sed abdicarunt, vt iidem cum aliis Decemviri legum scribendarum caussa crearentur. Hi 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer