423.
dicitur eodem anno. Hunc crediderim a Cicerone defensum fuisse in ea oratione, quae inscribebatur pro Bestia, quae non exstat. Laudatur à Paterculo Calpurnia Bestiae filia, quae P. Antistio AEdilicio viro suo a Damasippo Pr. occiso se ipsam gladio traiecit anno
DCLXXI
. Horum filia Antistia a Cn. Pompeio repudiata, ex abortu mortua est. Bibulum quoque vnum consularem video, qui cum C. Caesare Cos. fuit, M. Calpurnium anno
DCXCIV
. quem Caesar domo sua exire non sinebat, sed edictis fortitudinem animi contra insolentiam armatorum ostendebat. Censor post quadriennium fuit cum M. Valerio Messalla Nigro. lustrum fecerunt
LXX
. vt quibusdam placet. Bello ciuili mortuus est. Huius filios in AEgypto occisos fuisse video, eumque M. Catonis generum fuisse. Porcia vxor M. Bruto Caepioni nupsit. Post mortem Augusti quinque Pisones Consules inuenio, Caesarem vnum paucis diebus, adoptatum a Galba Imperatore; Augustum vnum appellatum a paucis in Thessalia tempore Gallieni Imp. cui a Senatu statua post mortem inter triumphales, & quadriga decreta est. His duobus Lucij praenomen fuit, Caesar M. Licinij Crassi filius a L. Pisone Frugi adoptatus est, postea in Sulpiciam familiam a Galba translatus, occisus est cum patre adoptiuo eodem
I.. mense. Primus Piso L. Calpurnius L. F. L. N. Cos. fuit cum M. Licinio
II.. Crasso anno
DCCLXXIX
. sub Ti. Caesare Imp. Secundus C. Piso Magnus Cos. suffectus ex Kal. Iuliis cum L. Vitellio Paullo anno DCCC. sub T. Claudio
III.. Imp. Tertius L. Piso L. F. primi illius, vt creditur, filius collega fuit Neronis
IV.. Imp. in secundo consulatu nono anno post superioris consulatum. Quartus L. Piso Cos. fuit cum Vettio Rustico Bolano anno
DCCCLXIII
. sub Traiano
V.. Imp. Quinctus Calpurnius Piso Cos. fuit cum M. Saluio Iuliano anno
DCCCCXXVII
. sub M. Philosopho Augusto. Praeter hos Pisones vnum consularem reperi Calpurnium Agricolam, qui sub Alexandro Imp. Cos. fuit cum Clementino anno
DCCCCXXCII
.
424.
CASSIA
.
CASSIA
familia duplex patriciorum, & plebeiorum. Patricius vnus consularis, cuius cognomen varie scribunt alii Vitellinum, alij Viscellinum, alij Bicellinum. Hic ter Consul fuit, bis triumphauit, primus Magister equitum fuit. Plebei septem, consulatus totidem, censuras duas ante Caes. Dict. obtinuerunt. cognomen omnibus Longinuus, vno Varo excepto, & altero Longino Rauilla dicto. Patricius Sp. Cassius clarissimus vir, primis illis libertatis temporibus post reges exactos, Consul fuit cum Opitre Verginio Tricosto anno
CCLI
. Ambo Consules triumpharunt, Cassius de Sabineis, Opiter de Camerineis, & Aurunceis. Quadriennio post Magister equitum primus factus est Dictatore, quem tunc Magistrum populi dicebant, primo sedition is sedandae, & rei gerundae caussa dicto T. Lartio Flauo. Iterum Cos. fuit cum Postumo Cominio Aurunco II. anno nono post alterum consulatum, lustrum secerunt
VII
. nondum enim Censores instituti fuerant, & censendi officium Consulum erat. Tertio Consul cum Proculo Verginio Tricosto Rutilo septennio post