Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

422.

adoptiuus potius, quam naturalis. Nam Caesonium quendam Gallum Placentiam venisse, eiusque filium Caluentii Mediolanensis filiam duxisse, ex quibus L. Piso nepos, aut pronepos huius natus sit, in quem tota illa oratione; quae
   III.. in Pisonem inscribitur, inuehitur. Tertius Cn. Piso Cos. cum M. Popillio
   IV.. Laenate an. DCXIV . Quartus Q. Piso Cos. quadriennio post superiorem cum
   V.. Ser. Fuluio Flacco. Quinctus L. Piso Frugi, hic primus cognomen id ob frugalitatem accepit. Tribunus pl. fuit an. DCIV. Cos. post XVI. annos cum P. Mucio Scaeuula. Censor cum L. Metello Caluo an. DCXXVII . lustrum non fecerunt. Legem Calpurniam de repetundis primam in tribunatu hic
   VI.. tulit. Sextus L. Piso Caesoninus superioris Caesonini filius Cos. fuit cum M. Liuio Druso an. DCXLI . Hic legatus occisus est a Galleis cum L. Cassio
   VII.. Longino Cos. post annos quinque. Septimus C. Piso Frugi, qui filius, vel nepos fuit L. Pisonis Frugi, de quo antea diximus. Cos. fuit an. DCXXCVI . cum M. Acilio Glabrione. His temporibus L. Piso Frugi filius primi L. Pisonis Frugi Praetor in Hispania obiit, & Cn. Piso Cn. F. qui coniurare cum Catilina, & P. Autronio an. DCXXCVIII . ausus est, Quaestor Propr. in Hispania occisus est. Fuit alius L. Piso Frugi L. F. L. illius. primi N. Praetor ante an.
   VIII.. DCLXXXIV . Octauus Consularis fuit L. Piso Caesoninus, qui nepos fuit eius, qui a Gallis occisus est, vt C. Caesar gener testatur, vltum se priuatas inimicitias familiae, quod auum soceri occiderint. Cos. fuit cum A. Gabinio an. DCXCV . quibus Cos. M. Cicero in exilium missus est, quamobrem cum eo inimicitias exercuit. quamuis gener Ciceronis C. Piso L. F. Frugi propinquus esset L. Pisonis. Post Consulatum in Macedoniam profectus est. Inde reuocatus post biennium ex sententia Ciceronis, quae exstat in oratione de Prouinciis Consularibus inscripta. Censor fuit an. DCCIII . cum Ap. Claudio Pulchro, lustrum fecerunt LXXI Calpurnia filia C. Caesari nupsit, quo anno in Gallias profectus est, eaque Caesari superstes fuit. Laudatur a Cicerone hic Piso in Philippicis, quod primus in M. Antonium Cos. inuectus sit. Hoc tempore M. Pupius Pisonem quendam adoptauit, qui M. Pupius M. F. Piso Calpurnianus dictus Cos. & ttiumphalis fuit, in cuius domo Cicero discere solebat.
   IX.. biennio post Ciceronem Cos. fuit cum M. Valerio Messala Nigro. Nonus Cn. Piso Cn. F. Cn. N. Collega Augusti in XI . Consulatu in locum A. Terentij Varronis Murenae, qui antequam iniret, mortuus est. anno DCCXXX . iterum Cos. fuit cum T. Claudio Nerone II. post XVI . annos.
   X.. Decimus L. Piso Caesonius L. F. L. N. filius, vt creditur, Censorij Cos. fuit cum M. Liuio Druso Libone post annos octo; quam superior. Hic triumphalia ornamenta accepit legatus Augusti anno DCCXLIII . de Besseis, & Scordisceis ex Thraecia. Postremus L. Piso Augur Cn. F. Cn. N. Cos. fuit cum Cosso Cornelio Lentulo Isaurico postea dicto anno DCCLII . qui
   XI.. annus primus post Virginis partum fuit. Hic Cn. Pisonis bis Cos. filius fuisse creditur. Bestiam Calpulnium Consularem vnum reperio, cuius Collega fuit in consulatu P. Scipio Nasica belli Iugurthini anno I. qui fuit Vrbis DCXLII . is L. Calpurnius Bestia dictus, eodem nomine alter inter sodales L. Catilinae a Sallustio nominatur: & postea Tribunus plebis fuisse
Vu


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer