Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

418.

Cornelio Scipioni Nasicae nupsit, qui Cos. bello Iugurthino in magistratu mortuus est. Horum nepos fuit Q. Metellus Scipio, de quo paullo post dicemus. Alteram duxit C. Seruilius, ex qua P. Seruilius Iiauricus Princeps senatus, & bis triumphalis natus est. Q. Metellus Q. Macedonici filius ex triumpho, vt pater, cognomen Baliarici consecutus est, quem egit post consulatum, in quo habuit collegam T. Quinctium Flamininum anno DCXXX. Censor triennio post fuit cum Q. Seruilio Caepione, & lustrum fecerunt LXI. Huius filij Q. Metellus Nepos, de quo postea, & Caecilia Appij Claudij viri consularis vxor, ex quibus orti sunt Ap. Claudius vir consularis & censorius,
   VII.. & P. Clodius Trib. plebis. Alter Macedonici filius Lucius cognomen ex triumpho Delmatici assecutus est, patrem, & fratrem imitatus antea Diadematus dictus, vt quidam asserunt, ob frontem diu vitta vel diademate obligatum. Consul fuit cum Q. Mucio Scaeuula, & pro Cos. triumphum egit de Delmateis anno DCXXXVII . Pontifex Maximus fuit an. DCLXIII. post Cn. Domitium Ahenobarbum. Huius filii fuerunt Q. Metellus Creticus, & Caecilia M. AEmilii Scauri, qui Princeps senatus quater lectus est, vxor quae mortuo viro, filio, & filia prius ex eo susceptis nupsit L. Cornelio Sullae
   VIII.. Felici Dictatori. & ex eo etiam filios peperit. Tertius Marcus Macadeonici filius Cos. fuit cum M. Aimilio M. F. Scauro, quem generum fuisse diximus L. Delmatici anno DCXXXIIX . Ambo Consules triumpharunt, Scaurus
   IX.. in consulatu de Galleis Karneis, M. Metellus post biennium ex Sardinia, Quartus frater horum fuit C. Metellus Caprarius cognomento, quem non Consulem, sed defignatum vidit moriens pater cum Cn. Papirio Carbone. hic etiam triumphauit in consulatu eodem die, quo Marcus frater ex Traecia. Quod tum primum accidit, idque solum defuit paternae felicitati, vt id videre posset. Hic etiam Censor fuit. vt quibusdam placet anno DCLI . cum Q. Metello Numidico fratre patruele, lustrum fecerunt LXIV . Nunc Calui
   X.. eius fratris liberos persequamur. L. Metellus Caluus L. Calui filius Pontifex Max. Censor & Consul fuit. Collegam in consulatu habuit L. Aurelium Cottam anno DCXXXIV . in Censura, quam quadriennio post gessit, Cn. Domitium Ahenobarbum; lustrum fecerunt LXII . in quo Princeps senatus lectus est Macadeonicus, vt antea retulimus. Pontificatum obtinuit mortuo
   XI.. P. Mucio Scaeuula anno DCXXXIX . Huius frater fuit Q. Merellus Numidicus post victoriam, & triumphum dictus bello Iugurthino. Consul hic fuit quinquennio post eum annum, quem proxime retulimus Pontificatus fratris, cum M. Iunio Silano: de Iugurtha, & Numideis Procos. biennio post triumphauit. Clarissimus vir domi, militiaeque Censor quinquennio post triumphum cum C. Caprario fratre patruele, vt antea diximus. Iurare in Appulei Saturnini Tr. pl. leges noluit, ob quod exilium fortiter tulit. Saturnino occiso lacrymis filii, qui Pius hac de causa dictus est, reuocatus est. Sororem habuit Caeciliam parum pudicam matrem L. Licinii Luculli, qui de
   XII.. Mithradate triumphauit. Q. Metellus Pius clarisimus etiam vir Consul, Censor, Pontifex Max. & Princeps senatus, ac triumphalis fuit L. Sullae Felicis in secundo consulatu collega anno DCLXXIII . propter affinitatem eius partes secutus, 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer