Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

417.

   II.. quod cognomen ab aliis Caeciliis aliquando vsurpatum est. Alter princeps familiae sine vlla dubitatione L. Metellus L. F. C. N. bis Consul, Dictator, Pont. Max. Magister equitum, Decemvir agris dandis, vir triumphalis, clarissimum Metellorum nomen reddidit. Priori consulatu, quem cum C. Furio Pacilo egit, anno DII. insignem victoriam in Sicilia de Poeneis adeptus est, ac de eis triumphauit Procos. VII. Idus Septemb. anno proximo. Primus elephantos duxit in triumpho, neque quisquam plures. erant autem CXL . Biennio post Magister equitum fuit A. Atilio Calatino Dictatore. Tum primum Dictator extra Italiam profectus est. Iterum Cos. fuit cum N. Fabio Buteone anno DVI. post quadriennium Pontifex Maximus factus est, eique sacerdotio duos, & viginti annos praefuit. Dictator comitiorum caussa anno DXXIX . Numerium Fabium collegam Magistrum equitum dixit. Palladium ex incendio in templo Vestae exorto eduxit, caecusque factus est. Curru in senatum veniens
   III.. vtebatur. Centefimum annum agens moritur. Huius filius Q Caecilius, qui patrem in funere laudauit, & orator aliquo in numero fuit, sed & L. Metellus qui Quaestor fuit anno DXXXIX . & anno proximo Tribunus plebis, quique post Cannensem cladem auctor deserendae Italiae fuerat, nisi a Scipione Africano interpellatus fuisset: necnon M. Metellus, qui Praetor fuit anno DXLVII . eiusdem filij esse creduntur. Quinctus eodem anno Cos. fuit cum L. Veturio Philone, Magister equitum fuerat M. Liuio Salinatori eorumdem comitiorum habendorum caussa. Proximo anno post consulatum Dictator comitiorum caussa dictus Philonem collegam Magistrum equitum
   IV.. fecit. Huius filij duo maior paterno praenomine postea Macedonicus dictus est, Minor L. Metellus Caluus. Fuit etiam eisdem temporibus
   V.. L. Caecilius Metellus Dentrix, qui Praetor fuit anno DLXX . cuius parentes ignoramus, sed potuit illius L. Metelli filius esse, qui Tr. Pl. fuit ante annos XXX Macedonici felicitatem multi laudarunt. Nam Consul, Censor, Augur, ac triumphalis, & doubus lustris Princeps senatus, filius, & nepos consularium, atque illustrium virorum filios, & nepotes habuit consulares & triumphales multos. Ante consulatum Pro Praetore triumphauit ex Macedonia de Andrisco Pseudophilippo anno DCVII. quo anno Africanus AEmilianus ex Africa Procos. Consulatum triennio post adeptus est cum Ap. Claudio Pulchro. anno proximo Caluus frater cum Q. Fabio Maximo Seruiliano. Censuram ambo fratres obtinuerunt, Macedonicus cum Q. Pompeio Rufo, plebeiusque tum primum vterque Censor fuit an. DCXXII. Caluus post quinquennium cum L. Calpurnio Pisone Frugi, qui lustrum non fecerunt LIX vnum in vita periculum Censor subiit Macadeonicus, quod C. Atinium Macerionem Tr. Pl. senatu mouerit; ab eodem enim comprehensus est, & obtorto collo in Capitolium ducebatur, vt e saxo praecipitaretur, nisi collegAe auxilium tulissent. vxores ducendas esse diserte in censura populum admonuit. Cum Africano minore inimicitias gessit. Princeps senatus duobus lustris lectus est an. DCXXXIII. Balearico
   VI.. filio Censore, & quinquennio proximo L. Metello Calui F. Censore. Huius filij quattuor Quinctus, Lucius, Marcus, Caius. filiae tres, quarum vna P.
Tt iij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer