Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

415.

duo consulares fuerunt M. Aurelius Maximus, qui Consul fuit cum Pomponio Ianuario an. CIƆXXXIX. sub Diocletiano, & Maximiano Impp. & M. Aurelius Asclepiodotus, qui cum Afranio Hannibaliano Cos. fuit an. CIƆXLIII. eisdem Augustis. Hic praefectus Praetorio Britannias recuperauit. Constantill, & Maximiani Iun. tempore C. Galerius Maximinus & M. Aurelius Seuerus Caesares appellati sunt. Mortuo Constantio Constantius filius cum Maximiano, & M. Aurelio Maxentio Maximiani Sen. filio imperio tenuerunt. Constantinum sunt,
   I.. qui C. Aurelium Valerium Flauium Constantinum appellent, ac Licinium
   II.. eius collegam C. Aurelium Valerium Licinianum Licinium. Hoc tempore L.
   IV.. Aurelius Symmachus Cos. fuit cum Ouinio Gallicano anno CIƆXXCI. sub Constantino Imp. & M. Aurelius Xenophilus Cos. cum Fl. Valerio Delmatio, qui postea Caesar appellatus est triennio post superiorem. Post quem Sex. Aurel. Victor, cuius exstat epitome historica Caesarum Cos. fuit cum Iulio Felice
   V.. Valentiniano an. CIƆCXX . sub Valente Valentiniano & Gratiano Impp. Secutus est L. Aurelius L. F. Auianus Symmachus insignis orator, cuius exstant epistolae, & orationes aliquot illis temporibus disertissimae, hoc tempore
   VI.. parum gratae. Cos. fuit cum Ti. Fabio Titiano an. CIƆCXLIII. sub Theodosio, & Arcadio Impp. Hic Praef. Vrbi & annonae. & Propraef. Praet. Pontifex Maior, & XV. Vir sacris faciundis etiam fuit. Huius filius Q. Aurel. Symmachus Cos. fuit in Occidente cum Fl. AEtio magistro vtriusque
   VII.. militiae III. anno CIƆCXCIIX . sub Placidio Valentiniano tempore Theodosij Iun. Imp. Superioris deinde filius Q. Symmachus Cos. fuit in Occidente anno CIƆCCXXXVII . Sub Odouacre tempore Zenonis Imp. Secutus est M. Aurel. Cassiodorus Senator, cuius extant praeclara
   VIII.. monumenta Cos. fuit in Occidente sub rege Theodorico anno CIƆCCLXVI. hoc est Christi DXIV . tempore Anastasij Imp. Postremus Q. Aurelius Anicius Symmachus anno CIƆCCLXXIV . Cos. fuit cum genero Anicio Manlio Seuerino Boëtio, viri ambo doctissimi habiti sunt tempore Iustini Imp. in Occidente sub dicto Rege.

416.
CAECILIA .


   CAECILIA gens plebeia, sed nobilis, ex qua Metellorum familia non ante CDLXX . fere annum consulatum adepta, intra annos CCXC . Pontificatus Maximos quattuor, Dictaturas duas, Principatus senatus tres, Censuras septem, Triumphos nouem, Consulatus XX . Magisteria equitum duo, viri XIX . adepti sunt. Ante haec tempora Caia Caecilia Tanaquil Tarquiniis cum Prisco Damarati Corinthij filio Romam migrauit, Etruscae disciplinae perita, viro regnum augurata est. Ab ea boniominis caussa mulieres omnes Caiae dictae sunt. Qua de caussa omnes liberti mulierum, se Caiae libertos in titulis monumentorum his notis asserunt. C.C AECILIVS. Ɔ. L. EROS . Post Reges exactos Q. Caecilius anno CCCXIV. Trib. pl. fuit. Primus Consul L. Metellus.
   I.. C. F. cum C. Seruilio Gemino Tucca ante bellum Tarentinum anno tertio. in magistratu a Senonibus Gallis occisus est, & in eius locum M'. Curius Dentatus II. Cos. factus. Hunc Dentonem, vel Dentricem quidam appellant, 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer