410.
Ennius dixit, hoc est Tyro. Inde Sarranae tibiae, Sarranum ostrum. Sic ortos a Regulo captiuo, qui apud Poenos occidi maluit, quam apud suos viuere, Sarranos fortasse dixerunt. De Caio filio in Regulis dictum est. Eius, vt arbitror, nepos A. Atilius C.F.C.N. Consul fuit cum A. Hostilio Mancino anno
DXXCIII
. belli Persici anno secundo. Post hunc Sex. Atilius, qui Cos. fuit anno
DCXVII
. Cum P. Furio Philo. Sunt, qui putent hunc M. F. quod titulus inueniatur cuiusdam Sex. Serrani M.F. procos. sed quia incertum est eumdem esse, pro certo non accipio. Sequitur C. Serranus, qui consul fuit cum Q. Seruilio Caepione anno DCLXVII. quibus consulibus M. Cicero natus est III. Non. Ian. vt Gellius scribit. Calatinum vnum insignem virum consularem bis inuenio, & triumphalem. idem dictator, & censor fuit tempore belli Punici primi. A. Atilius A.F.C.N. a Verrio appellatur. Priorem consulatum egit cum Q. Sulpicio Paterculo an.
CCCCXCV
. ambo triumharunt Sulpicius in consulatu de Poeneis, & Sardeis, Atilius PR. vel procos. ex Sicilia de Poeneis
XIV
. Kal. Febr. post consulatum. Iterum Cos. fuit cum Cn. Cornelio Scipione Asina iterum Cos. an.
CDXCIX
. & post quinquennium dictator rei gerundae caussa Magistrum equitum dixit L. Caecilium Metellum. Censor biennio post factus est cum A. Manlio Torquato lustrum fecerunt
XXXIIX
. Vxor huius existimatur Fabia Q. Fabij Max. Rulliani filia. Paupertas eius maxima; ex aratro ad honores vocatus est; vnde fortasse cognomen inditum, Calare enim vocare est, vt ex kalendis, & calatis comitiis cognoscimus. Huic positum fuisse elogium ad portam Gapenam Cicero refert. Vno ore cui plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum. Bulbus vnus C. Atilius A. F. A. N. Cos. fuit an.
DVIII
. cum M. Fabio Buteone. Iterum Cos. decennio post cum T. Manlio Torquato. Quibus consulibus pace populo Rom. vbique parta Ianus iterum clusus est. Primum vero Numa rege claudi coepit. Tertio Augusto Imperatore v. Cos. Quarto Aug. IX. Cos. Quincto Nerone Imp. III. Cos. Sexto Vespasiano Aug. III. Cos. Sed nos ad Atilios reuertamur. Imperatorum temporibus quattuor tantum reperio consulares Atilios. Primus est M. Regulus Cos. suffectus ex Kal. Iul. cum C. Fonteio Capitone an.
DCCXX
. secundo Augusti consulatu. Alter est M. Atilius Metilius Bradua, qui Cos. fuit cum appio Annio Trebonio Galloan. DCCCLX. sub Traiano Imp. Eiusdem nominis alter Bradua cum Triario Materno Cos. fuit an.
DCCCCXXXVII
. sub Commodo Imp. Iterumque post sex annos cum Cassio Apronano. Quartus Atilius est, quem alij Iulium appellant Seueri cognomento Cos. suffectus fuit cum AEmilio Iunco an. DCCCCXXXIV. sub eodem Imp.
411.
AVRELIA
.
AVRELIA
familia prius Auselia dicta a Sole, Sabina origine, & plebeia tribus cognominibus distincta est: Cottarum, Orestarum, & Scaurorum. Cottae ab anno D. vrbis ad DCC. septem habuit consulares, quorum vnus bis Consul fuit, duo censores, vnus magister equitum, vnus triumphalis. Orestae