Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

56.

Foedera, Consecrationes, templorum Dedicationes, Cerimoniae Deorum, Decursiones, Amphitheatra, Deductiones aquarum, Congiaria, Donatiua, omnia denique domi, foris, pace, bello peracta continentur, vt rei huius gratia quam illi tam fastidiose dedignantur, Senatus saepe numero conuocatus sit, vt his litteris S. C. apparet, quae toties in veteribus Nummis occurrunt. Magnam habent ostentationem Statuae, quarum ius, quod imaginum vocabatur, vnis primariis viris concedebatur. Vultus autem suos excudendi potestas vnis Regibus est concessa: nec quisquam unquam hoc ius tulit nisi praerogatiua quadam ad summum autoritatis & gratiae culmen a Principe esteuectus, quod de Belisario legisse memini: inde sacra Moneta, quod eorum haberet effigies, qui unis Diis secundi, sacrosancti habebantur. Atque etiam posterioribus temporibus, cum religionis amore flagrarent Christiani, quippe nunquam grandior quam natalibus suis fuit religio, cum hocce honore indignos se agnoscerent Imperatores, Christi ipsius faciem non dimidiam, vt solet, sed integram pecuniae insculpserunt, quod ab Isaaco Comneno omißum, illi postea ab historicis exprobratum fuiße, Zonaras prodidit. Quibus patet quanta horum monumentorum dignitas fuerit; quantus autem sit vsus, non tantum ad inculcandam historiam, quod supra me docuiße memini, sed etiam ad veteres vel emendandos vel intelligendos legenti satis apparet, vt in his bonam artis suae partem litteratores positam esse confiteantur. Nec minora inde etiam oriuntur plastices & picturae documenta, quae artes vix dici potest, quantum Antiquitate gaudeant, quantum illi seruiant imitando, quam non ab his exemplaribus recedant in nostris etiam exhibendis rebus, quod cum his vitio iure verti possit, ita laudi dandum est, dum in Romanis & Graecis formis ea sequuntur, a quibus discedere decet neminem. Quod autem difficile iudicium Antiquitatis arbitrantur eße, recte aiunt mea quidem sententia; sed non ea omnia, vel despicienda vel desperanda sunt quae difficultatem aliquam habent, quod si eßet, quidnam eßet magnum. Dum vero quorumdam errores in contemptum artis trahunt, dupliciter falluntur: nam & oculis exercitatis raro imponitur, & si quando id sit, humanae conditioni dandum potius, quam homini exprobrandum eße iudico. Quod si artes eas quarum vsus aliquando non respondet, eas nullas eße putaremus, quid Gubernatoribus, quid Medicis, quid ipsis artis artium magistrae, hoc est Politices Professoribus fieret, qui quidem non certa rerum scientia nituntur, sed iis ducuntur coniecturis quae nonnunquam, sed raro decipiant. Quid, quod ipsa veritatis norma numerorum, magnitudinum, motusque scientia, quam disciplinam ideo veteres μαθηματικήν nuncuparunt, quod omnium maxime hoc nomine dignam arbitrentur. Quid inquam, ea ipsa, cum ventum est ad vsum, saepe fallitur; an ideo vel repudianda est, vel operarij despiciendi: mihi vero non tam contemnendi videntur, quod aliquando, quam laudandi quod non saepe, decipiantur. Hic locus esset tradendi notas quibus verum a falso Numismate distinguitur, nec pigeret, cum praesertim & occasio & tempus id ferat & flagitet nostrorum hominum vtilitas; sed ea res est quae sermone declarari non potest, vsu atque ipsa tractatione facile distinguitur. Neque enim rubigo, nec attritio, neque ea quae plebi sunt in promptu, certa possunt esse Antiquitatis argumenta cum nitidissimi & integerrimi Nummi saepe sint apud rei huiusce peritos, Antiquitatis indubitatae. Aliis & reconditioribus notis res agnoscitur; scilicet quemadmodum arti Medicae, sic cuilibet, suae sunt ἰδιότητες ἄῤῥητοι, quae quidem dum ambage verborum describuntur, nihil in animis auditorum relinquunt, praeter inanem sonum & opinionem 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer