Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

406.

occisis, & Maximino Aug. ac Iulio Maximo Caesare, M. Antonius Gordianus Augustus appellatus est. Tribuniciam potestatem sexies, consulatum bis obtinuit. Post Gordianos duos solum consulares inuenimus Fl. Antonium Marcellinum, qui cum Coelio Probino Cos. fuit an. CIƆXCII . sub tribus filñs Constantini Imp. & Fl. Antonium, qui cum Postumo Syagrio II. Cos. fuit an. CIƆCXXXIII. Sub Gratiano, Valentiniano, & Theodosio, anno autem Christi CCCLXXXII . Addamad extremum, Antonios ab Anteone, quem Vergilius Antorem, siue Antonem videtur appellasse, Herculis filio, aut socio originem duxisse, iactatum illis temporibus esse. Is erat illorum temporum error; vt suae nobilitatis principes aut in deos, aut in heroas deorum nothos filios referrent.

407.
AQVILLIA .


    AQVILLIA duplex familia patriciorum, & plebeiorum paucos habuit consulares, & triumphales, aut aliis maximis honoribus vsos. Patriciorum vetustissima memoria est, M. Aquillium Quartumvirum, vel potius Duumvirum sacris faciundis, a Tarquinio Superbo insui culleo iussum ob libros Sibyllinos euulgatos, vt Dionysius scribit. Post hanc Aquilliorum, & filiorum L. Iunij Bruti primi consulis coniuratio, vt reges restituerentur. Primus consul C. Aquillius Tuscus, cuius collega fuit T. Sicinius Sabinus anno CCLXVI Ouans de Herniceis in vrbem rediit. Post centum vno minus annos L. Aquillius Coruus Tribunus militum fuit consulari potestate cum aliis quinque patriciis. Plebei tres consulares, & triumphales fuerunt. Primus C. Florus, M.F.C.N.
   I.. Cos. fuit cum L. Cornelio Scipione. amboque consules de Poeneis triumpharunt,
   II.. Scipio Cos. Florus Procos. IV. Non. Octob. an. CDXCV. Post hunc M'. Aquillius M'. F. M'. N. cum C. Sempronio Tuditano an. DCXXIV. Consul fuit. Ambo etiam triumpharunt, Sempronius in consulatu de Iapudibus, Aquillius ex Asia III. Nonas Nouemb. an. DCXXVII . Proconsule. Huius filius M'. Aquillius Consul fuit cum C. Mario quinctum Cos. an. DCLI. Ouans rediit Procos. de serueis fugitiueis ex Sicilia post biennium M. Antonio Cos. qui eius patrocinium postea suscepit, atque cum defensione accurata a magnis criminibus liberauit. Pater hic fuit, vt Asconius ait, P. Cornelij Lentuli Surae, qui Consul fuit cum Cn. Aufidio Oreste an. DCXXCII . Sed postea senatu a censoribus motus iterum praetor fuit Cicerone consule, & a senatu abdicare coactus ob coniurationem Catilinae occisus est. Vxorem habuit Iuliam L.
   III.. Caesaris sororem M. Antonij Triumviri matrem. Sed de hoc in Cornelia dicemus. insertus enim est adoptione in eam familiam. Addendus est his C. Aquillius Gallus iurisconsultus clarissimus, qui praetorius fuit, apud quem Cicero causas egit. Tempore Augustorum duos, tresve consulares inuenio M. Aquillium C. F. Iulianum, qui Cos. fuit cum P. Nonio Asprenate Torquato sub Caligula an. DCCXCI . & Q. Aquillium Sabinum, qui bis consul fuit sub Caracalla, prioris consulatus collega fuit Silius Messala anno DCCCCLXVI. posterioris Sex. Aurelius Anullinus post biennium. Tertius est. Aquillius Orfitus, qui cum Sex. Laterano Cos. fuit anno .... Fuit etiam vnica 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer