Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

404.

magistri equitum fierent post C. Licinium Caluum, qui primus e plebe Magister equitum fuit an. CCCLXXXV. Hic quoque Antonius, & Rufinus Dictator vitio creatiabdicarunt. Plebei post hunc sex, consulatus obtinuerunt septem, censuras duas, triumphos duos, ouationem vnam, magisterium equitum vnum, triumviratus reip. constituendae duos. Haec ante obitum Augusti. Postea tres Imperatores Antonij Gordiani fuerunt, vna Antonia Augusta Ti. Claudij Imperatoris mater. Antonini Imperatores plures, sed hi AEliam, & Aureliam familias exornarunt. Princeps huius familiae florente rep. M. Antonius fuit vir disertissimus, quem Cicero multis laudibus exornat. hic Praetor de piratis triumphauit anno DCLI . Consul triennio post cum A. Postumio Albino, Censor biennio sequenti cum L. Valerio Flacco. occisus est a L. Cinna Consule anno DCLXVI . duos filios reliquit Marcum Triumviri patrem, & C. Antonium M. Tullij Ciceronis in consulatu collegam anno DCXC. qui quamvis Catilinam detecta coniuratione armis est persecutus; tamen, vt coniurationis conscius, & particeps damnatus est. Hic duas filias reliquit, quarum alteram duxit M. Antonius frater patruelis, alteram Caninius Gallus eius accusator. M. Antonius Quaestor C. Caesaris in Gallia, postea Augur creatus est, ac paullo post Tribunus plebis C. Claudio Marcello L. Lentulo Coss. an. DCCIV . partes Caesaris acriter defendens confugit ad eius exercitum, quod initium fuit belli ciuilis. biennio post eidem Caesari Dictatori Magister equitum fuit. & in quincto consulatu, tertio deinde anno collega diadema regium Lupercalibus eidem obtulit, Lupercus ipse, & Consul, Caesar recusauit. Occiso Caesare Idibus Martiis P. Cornelio Dolabella suffecto praeclara decreta de abolenda dictatura, de obliuione rerum praeteritarum, de actis Caesaris consirmandis per senatum obtinuit. Sed postea potentiae C. Caesaris, & tyrannidis successor esse concupiuit, ac prouincias Gallias cum exercitu obtinere. Tandem Triumvir reip. constituendae in quinquennium cum M. AEmilio Lepido, & C. Iulio Caesare herede Dictatoris factus est. Brutum, & Cassium interfectores Caesaris persecutus. Ouans vrbem ingressus est, hoc titulo, quod pacem cum C. Caesare fecisset an. DCCXIV . Iterum in quinquennium renouatus est ei triumviratus, mox Consul iterum factus, cum L. Scribonio Libone an. DCCXIX. ipsis Kal. Ian. abdicauit, & in eius locum factus est L. Sempronius Atratinus. Designatus tertio consul in annum DCCXXII. hostis a Caesare iudicatus non iit. tandemque cum Cleopatra AEgypti regina, ex qua liberos susceperat, eodemanno apud Actium victus se ipsum interemit. Fratres habuit Caium, & Lucium, Lucio soli Pietatis cognomen inditum. Consul fuit cum P. Seruilio Vatia Isaurico II. an. DCCXII. Kal. Ian. triumphum egit ex Alpibus. Censor fuerat anno proximo cum P. Sulpicio Quirino, lustrum tamen non fecerunt. Fuit etiam Publius Antonius Consul suffectus C. Caesari Octauiano in secundo consulatu, cum Kalend. Ian. abdicasset, post consulatum Lucij anno VIII. Eius collega fuit L. Volcatius Tullus. Hunc suspicor Marci filium, vt etiam IulusAntonius fuit, qui consulatum adeptus est cum Q. Fabio Maximo an. DCCXLIII. & propter adulterium cum Iulia Augusti filia occisus est. Vxores Marci fuerunt tres: Antonia C. Antonij 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer