Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

400.

Marci Lucij, & Quincti Lepidorum, consul fuit cum M. Poblicio Malleolo anno DXXI . Iterum consul cum M. Valerio Laeuino post duodecim annos, quo anno L. Veturius Philo, & C. Lutatius Catulus vitio facti abdicarunt,
   III.. vt quidam scripserunt. Tertius Marcus superioris filius indolis suae specimen praetextatus dedit, qui annos natus XV . hostem occidit, ciuem seruauit, quamobrem statua ei statuta est in Capitolio, quod Valerius Maximus refert, & de ea re denarius exstat cum his litteris M. LEPIDVS. AN. XV. PR. H.O.C.S. Alter quoque denarius insignem honorem habitum eidé M. Lepido significat, cuius multi meminerunt, vt cum Ptolemaeus Rex tutorem filio suo populum Rom. reliquisset; Lepidus hic, qui Pontifex Maximus, ac bis consul fuit, ad Regis pueri tutelam gerendam Alexandream missus sit. Primum consulatum gessit cum C. Flaminio C.F. anno DLXVI . Pontifcx Maximus octauo postea anno in locum C. Seruilij Gemini factus est, item censor eodem anno cum M. Fuluio Nobiliore, cum quo inimicitias gesserat, quas reip. caussa censor designatus deposuit, lustrum fecerunt L. & ipse Lepidus princeps senatus dictus est. Iterum consul cum P. Mucio Scaeuula, de Liguribus triumphauit anno DLXXVIII . Hic sex lustris princeps senatus lectus est. Sexti censores fuere M. Valerius Messala, C. Cassius Longinus, qui lustrum LV. fecerunt
   IV.. anno DXCIX . M. Lepidus mortuus est anno postea tertio, aut quarto. Quartus M. Lepidus M'. F. M'. N. fuit, ac consul anno DXCV . cum C. Popillio
   V.. Laenate II. Quinctus M. Lepidus, Porcina dictus est, principis Lepidi filius.
   VI.. Consul autem fuit anno DCXVI . cum C. Hostilio Mancino. Sextus Mamerci praenomine superioris, vt creditur, frater vndecimo postea anno consul fuit cum L. Aurelio Oreste, quo tempore quarti ludi saeculares facti sunt, vt
   VII.. plures scripserunt. Septimus M. Aimilius Q. F. M. N. Lepidus a Verrio appellatur, consul autem fuit cum Q. Lutatio Catulo, Sullaeque & Catuli aduersarius exstitit in consulatu anno DCLXXV . Hunc esse arbitror Triumviri patrem, quem pronepotem principis senatus fuisse Cicero auctor est. Erit
   VIII.. igitur hic Porcinae nepos. Octauus Mamercus Aimilius Mam. F. M. N. Lepidus Liuianus, qui D. Liuij Drusi filius fuisse dicitur, adoptatus a Mamerco principis Lepidi filio. Consul autem fuit anno post superiorem cum Cn. Octauio. Censor post consulatum anno XVI . cum P. Seruilio Isaurico fuit, lustrum fecerunt LXIX . & proximo lustro princeps senatus lectus est anno DCXCIIX . Adhunc, eiusve liberos pertinet denarius ita inscriptus
   IX.. M. MAMERC. LEPIDVS LIVIANVS. Nonus M'. Lepidus, qui cum L. Volcatio Tullo consul fuit anno DCXXCVII . Huius parentes ignorantur. Verisimile est ab eo, quem quarto loco retulimus, originem traxisse
   X.. peruenimus ad M. Lepidum Triumvirum, qui a M. Verrio M. F. Q. N. dicitur: hoc est septimo loco constituti filius. Hic praetore Caesarem Dict. dixit nouo more, ceteros enim consules dixerunt. Propraetore ex Hispania triumphum egit anno DCCVI . Sequenti anno consul fuit cum C. Caesare III. consule, & in tertia, & quarta dictatura magister equitum, eas gessit Caesar duobus proximis annis. Occiso Caesare Eidib. Mart. Pontifex Max. factus est anno DCCIX. Sequenti anno Triumvir reip. constituendae cum M. Antonio,
Ss


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer