Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

399.

fuit belli Punicisecundi propter collegAe C. Terentij Varronis temeritatem in
   IV.. Cannensi pugna occisus est. Filium reliquit L. AEmilium clarissimum virum, qui ter triumphauit, bis Consul & Censor, & Augur fuit. Namque ante consulatum Propraetore triumphauit ex Hispania an. DLXIV . post septem annos consul fuit cum Cn. BAebio Tamphilo, & anno proximo iterum triumphauit de Liguribus Ingauneis. Iterum consul an. DXXCV . cum C. Licinio Crasso fuit. Persem vltimum Macedonum Regem praelio vicit, atque captiuum cum liberis in triumpho duxit, quem triduo egit quarto, tertio, & pridie Kal. Decemb. Proconsule anno proximo. Eodem tempore duos filios amisit, quos sui nominis, & familiae heredes relinquere cogitabat. Nam duos maiores alterum P. Cornelio Scipioni Africani maioris, & AEmiliae sororis filio in adoptionem dedit, qui postea Africanus minor, Carthagine diruta, appellatus est; alterum Q. Fabio Maximo quinquies consuli. Itaque alter dictus est P. Cornelius P.F. Scipio AEmilianus, cuius liberos nullos exstitisse meminimus, alter Q. Fabius Q. F. Maximus AEmilianus, a quo plures Fabij exstiterunt. Filias reliquit tres, ex quibus vna Q. AElio Tuberoni, altera M. Catoni Liciniano M. Catonis Censorij filio nupsit, ex quibus liberi nati sunt. Mater horum omnium Papiria fuit C. Papirij Masonis consularis, & triumphalis viri filia. Censuram denique Paullus obtinuit anno tertio post triumphum cum Q. Marcio Philippo, lustrumque fecerunt LIII.
   
   IV.. Paporum gens duos habuit clarissimos viros, quorum alter consul bis, & censor; alter etiam censorius, & triumphalis, ac consularis fuit. Ante hos a Liuio M. AEmilius Papus Dictator refertur, quem nos Barbulam appellauimus, alios annales secuti. Sed sine controuersia Q. Aimilius Papus consul fuit cum C. Fabricio Luscino anno proximo ante bellum Tarentinum, quod L. Aimilio Barbula, & Q. Marcio Philippo Coss. inchoatum est anno CDLXXII. Secundum consulatum, & censuram cum eodem collega egit anno CDLXXV . & CDLXXIIX . lustrum fecerunt XXXIII. Post hunc L. Aimilius Q.F. L.N. post illius censurae annum consul fuit cum C. Atilio Regulo anno primo belli Gallici Cisalpini, & de Galleis triumphum egit III. Nonas Mart. in consulatu. Censor fuit cum C. Flaminio anno DXXXIII . qui circo Flaminio, & viae Flaminiae nomen reliquit. Paporum cognomen videtur ex eo sumptum, quod papi carduorum flores sint, vt ait Festus, de quibus Lucsetius,
Vestem, nec plumas auium, paposque volantes.

   
   V.. Ad Lepidorum stirpem ventum est, ex qua decem ad M. Lepidum Triumvirum, post eum ad obitum Augusti septem insignes magistratus, honores, ac sacerdotia obtinuerunt. Duo Pontifices Maximi fuerunt, vnus semel, alter sex lustris Princeps Senatus, vnus Triumvir bis reip. constituendae, vnus Magister Equitum bis, Censores tres, duo triumphales, ex quibus alter bis, vnus triumphalia ornamenta accepit. Consules XV. consulatus obtinuere
   I.. XVIII . ex quibus III. tantum suffectorum fuerunt. Primus M. Lepidus
   II.. cos. fuit cum C. Claudio Canina anno CDLXVIII . Alter Marcus Marci filins Marcinepos, quem Liuius ait bis consulem, atque Augurem fuisse, ac patrem
Marci,


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer