Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

395.

Procos. Africae. P. AElius T. F. T. N. Hadrianus Italicensibus parentibus natus, qui ex Hadria Scipionum tempore in Hispaniam migrarunt. Eius pater Hadrianus Afer consobrinus Traiani Imp. auus Marillinus primus in eius familia senator, vt AElius Spartianus refert. Ante imperium Cos. suffectus ex Kal. Iul. cum L. Publilio Celso anno DCCCLXI. Iterum ac tertio consul initio principatus, quem adoptione vera, vel ficta moriente Traiano suscepit, Vlpiae familiae nomen recusasse videtur: Traiani cognomen vsurpasse: filios, atque libertos AElios appellauisse. Extant plerique tituli libertorum Hadriani; qui P. AELII AVG. LIB. notantur: vt Antonij Pij liberti, T. AELII. AVG. L. Colonias quoque AElias dictas constat, aliasque vrbes restauratas; in quibus Hierosolymorum vrbs AElia Capitolina dicta deinceps est. Tribuniciam potestatem semel, ac vicies suscepit, Imperator bis appellatus est; ceterosque titulos viuus obtinuit, & post mortem Diuus Hadrianus dictus. Filius adoptauit L. Ceionium L. F. L. N. Commodum Verum, qui postea L. AElius Caesar appellatus fuit, & T. Aurelium Fuluium Boionium Antoninum, qui postea Imp. Caesar T. AElius Antoninus Pius dictus est. L. AElius ante adoptionem consul fuit cum Sex. Vetuleno Ciuica Pompeiano anno DCCCXXCIIX. eodemque anno adoptatus nomen mutauit, & Tribuniciam potestatem accepit, & consul iterum designatus in proximum annum est. Ipsis vero Kalend. Ian. mortuus est Cos. II. TR. POT. II. Filium reliquit L. Ceionium Commodum, qui a T. Antonino adoptatus L. Aurelius Verus appellatus est, & cum fratre adoptiuo M. Aurelio Antonino, eodemque socero suo imperium obtinuit. Hi vero secuti sunt Aurelij nomen: propterea quod Pius ex ea familia fuerit; quamuis adoptione Hadriani in AEliam translatus sit. Summo quidem certe iure omnes hi in Cocceiam familiam erant inserendi. Nam Cocceius Nerua Vlpium Traianum, Vlpius AElium Hadrianum, AElius Ceionium Commodum, & Aurelium Antoninum, Aurelius Annium Verum, & Ceionium Commodum adoptauit. T. Antoninus Pius consul quater fuit, Tribuniciam potestatem quater & vicies accepit, Imperator bis appellatus est. Faustinam filiam Marco filio adoptiuo coniunxit, ex his L. Commodus natus est, qui patre viuo Augustus appellatus, & post eius mortem paternas, & auitas virtutes non est imitatus. Hunc video, & L. AElium, & M. Aurelium, & L. AElium Aurelium dictum esse. Consul septies fuit, Trib. Pot. XVIIII. Imp. VIII. Post hos Imperatores tres tantum AElios consules inuenio: C. AElium, siue Allium C. F. Fuscianum, qui sub eodem Commodo consul fuit cum Dullio Silano anno DCCCCXL. & Q. AElium vel Allium Maximum, collegam M. Flauij M. F. Apri post annos XIX. sub Seuero, & Antonino, nec non AElium Scorpianum consulem suffectum ex Kalend. Iul. anno CIƆXXIIX. sub Floriano Imp.

396.
AEMILIA.


    AEMILIA siue Aimilia familia patricia clarissima fuit, ab ipsis initiis libertatis Reip. Rom. ad Augusti tempora multis illustribus viris domi militiaeq;
Rr iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer