Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

391.

    ACILIA familia plebeia, sed nobilis consulatibus quinque, & triumpho vno ante Imperatores fuit, neque postea minus floruit. Vigente republica eius stirpes duae Glabrionum, & Balborum: consulares ambae fuerunt. Primus Glabrionum M'. Acilius C. F. L. N. consul fuit an. DLXII. & Proconsule triumphauit de AEtolis, & rege Syriae Antiocho anno proximo. Eius filius Manius consul suffectus L. Postumio Albino anno fere D C. Hic auus vel proauus M'. Glabrionis fuit, apud quem Praetorem de repetundis cognoscentem Cicero C. Verrem accusauit, eique in memoriam redigit legis paternae Aciliae, auique materni P. Sceuulae, ac soceri M. Scauri. Asconius in Verr. II. & pro Scauro. Hic M'. Acilius M'. F. M'. N. Consul fuit an. DCLXXXVI. cum C. Pisone Frugi. Ex AEmilia vxore liberos procreauit. Balborum primus M'. Acilius L. F. K. N. consul fuit anno DCIII. cum T. Quinctio. T. F. Flaminino. Eius filius Manius post sex, & triginta annos cum C. Catone. Sub Imperatoribus patricij Glabriones sex Consules fuerunt, Auiolae tres, Rufus, Faustinus, Seuerus singulares. Glabrionum primus sub Domitiano consulatum cum M. Vlpio Traiano, qui postea Imp. dictus est, cepit, in eo occisus est an. DCCCXLIII. Alter illius, vt creditur filius, cum paterno Manij praenomine cos. fuit cum C. Bellicio Torquato an. XXXIII. post patrem sub Hadriano Imp. Tertius sub Pio Antonino Sex. Acilius Glabrio cum C. Valerio Omollo Veriano Cos. an. DCCCCIV. Quartus Manius bis consul fuit, sed alterius anni tempus ignotum; atque ideo suffectum fuisse credendum est, iterum consul fuit collega Commodi Imp. in quincto consulatu an. CCIƆXXXIIX. Hic ille est, quem Pertinax dignum imperio orbis terrarum iudicabat, quem omnium patriciorum nobilissimum esse dicebat: originemque generis ab AEnea Veneris filio duxisse. Hunc quidem Manij filium, Manij nepotem esse credendum est, patrem vero fuisse Acilij Faustini Consularis duo tituli duarum clarissimarum feminarum significant. Quinctus M'. Glabrio cum M. Valerio Maximo, iterum sub Valeriano, & Gallieno Impp. anno CIƆVIII. illius, vt arbitror nepos fuit. Vltimus Anicius Acilius Glabrio Faustus collega Theodosij Iun. in XVI. consulatu an. CIƆCXXCIX. Christi CCCCXXXVII. Hic etiam sub Honorio, & Theodosio praefectus vrbis fuit. Hic videtur in Aniciorum nobilem quoque familiam insertus vtriusque nomina vsurpasse. Auiolarum primus collega in consulatu Q Asinij Marcelli, sub quibus Ti. Claudius Imp. mortuus est, an. DCCCVI. Hunc memoriae proditum est in rogo positum se viuum comburi ostendisse, sed subuenirinon potuisse, vt Plin. lib. VI. Val. Max. lib. I. referunt. Alter eius, vt credibile est, nepos sub Hadriano Imp. consul fuit cum C. Corellio Pansa an. DCCCLXXIIII. Tertius huius fortasse filius cum M. Antonio Gordiano Imp. Cos. an. DCCCCI. Quartus Rufus Acilius ante hos duos non ordinarius, sed suffectus Cos. fuit ex Cal. Iul. sub Traiano Imp. cum C. Caecilio Classico, vt Plinius minor in epistola quadam refert, an. DCCCLIV. Fortasse is est, cuius titulus exstat Panhormi L. ACILIO. L. F. Q. N. RVFO Faustinus Glabrionis bis consulis filius, atque Glabrionis senioris nepos, vt diximus, consul fuit sub Seuero cum C. Caesonio Macro Rufiniano an. 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer