Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

384.

Figure
Type: drawing
IVLIA.
   H Vnc aureum DIVI IVLII Nummum a Trajano Imp. restitut. docet inscriptio. Princeps hic optimus & Caesaris victorias prudentiamque populo Romano hocce stemmate commendabat, cum rara eiusmodi monumenta denuo reficienda curaret posteris communicanda. Ea enim Bruti, Cassij, caeterorumque Coniuratorum mens fuit vt quantum possent, tyranni Reipublicoeque oppressoris memoriam delerent. Et reuera rarissima sunt huius Imperatoris Numismata aut aurea aut aerea: argentea plura quidem supersunt, sed id metalli pretio debemus, quod auro quidem vilius sed aere pretiosius commode in scriniis & priuatis aedibus asseruabatur.
Figure
Type: drawing
LIVINEIA.
   Q Vod originem gentis ad Anteonem Herculis filium referret Antonius, ideo L. REGVLVS IIII-VIR Argento Publico Feriundo eius imaginem expressit in clypeo, cui figura sedens innititur, nisi forte Alexandrum refert ille vultus. Nam vt Alexander sic & Antonius Bacchum est imitatus, non modo compotationibus sed & virtute bellica, & domandarum gentium libidine. Inde Δόζνδοθ γεὸν se apud Plutarchum appellauit. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer