Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

54.

pene inuiti, vt hominem ex homine exuere saepe videamur. Quam multi cum efferam & immanem indolem a natura haberent, quae non doctorum emendatione, non adbortatione, non minis & increpatione, non poenis, ad bonam frugem adduci potuerant, vno conuictu & colloquio honorum, meliores facti sunt. Pudet esse tam paucos, vnde sumere possis exemplum, tanto magis est vigilandum vt ex anteactis aetatibus, eos reuoces in memoriam, atque in apertam lucem educas, qui vni ommium optimi visi sunt. Hos enitendum est vt in manibus habeas, vt tractes, vt compellare & quasi alloqui possis. Alterum Historia praestat, alterum NVMISMATVM tractatio, quae non tantum ad fidem faciendam pervtilis, sed ad oculorum oblectationem perjucunda, ab his omnibus habetur, quos non piguit occupatione tam liberali res serias distinguere. Me certe non pudebit confiteri vnum hoc mihi vel praecipuum laxamentum Medicine siue discendae siue faciendae fuisse. Nec vllum esse puto litteratum, quin huius operae jucunditatem & doctam voluptatem in officij parte collocet. Nam caeterarum elegantiarum lautitiarumque genera, partim contemnenda & omittenda: si quarum autem rerum amor laudabilis est, harum nulla est cui vel non anteponi, vel non anteferri nostrae mereantur. Equos amant multi, pauci possunt alere; Principes vnos decet haec cupiditas; in qua vt nobilitatis a maioribus partae, a se conseruandae instrumenta diligunt; ita belli subsidia & ornamenta pacis, in qua ne belli quidem meditationem debent omittere: his impositi per venationes pugnarum imitamenta sibi fabricantur, eo quod praedicamus studio tanto inferiora, quanto praestat exercitationi corporum mentes alere & sustentare, quod omnis pene fortunae & omnium horarum est: itaque latius patet & prodest vberius Pictis alij tabulis tenentur, in quibus & naturam vigere, & egregia facinora quasi peragi videntur: Occurrit tamen haec inter se ponderanti, quod cum id commune habeant, vt lineas rerum extremas, & quid ab hominibus magni patrari potest exhibeant, id Numismatum sit proprium, quod quae repraesentant, probent, eorumque testimonio constet ea voluptas quae ex picturis capitur, quarum in vna veritate positae potissima gratia est, quim reddere & ornare possunt, probare nequeunt. Tertium restat genus eorum qui primas Libris deferunt, quibuscum nulla mihi contentio futurae est, si mihi lectionis vtilitatem, imo necessitatem vltro consitenti, id vnum dant quod eripere nemo potest: suos etiam vsus, suas habere veneres, hanc Artem quas opinor extollere licet, litterarum magnitudinem & grauitati nihil detrahentem. Et certe ne nos quidem ex toto sumus earum ignari; juuerunt me saepe, nec id tantum quod mihi praecipuum est, medendi rationem & praecepta, sed ea ipsa quae nunc obiter tracto, docuere. Nec Libros tantum vt beneficos amo, sed vt familiares, & longa mihi consuetudine coniunctos: Inseuit istud mihi Pater Optimus, GVIDO PATIN , Doctor Medicus Parisiensis, & Professor Regius, & in eorum quasi contubernio voluit adolescere, quos non modo toto pectore, sed & mente complectitur, quos in hac mediocritate fortunae, tam multos, tam delectos habet, vt praeter Nobilem IACOBVM. MENTELIVM , Cl. Collegam, vix quemquam hac supellectile tam bene instructum habeas. Id tamen in tanta mihi cum Libris necessitudine & coniunctione audacter pronuntio, quod cum in his iucundissimum & ad recipiendos a grauiori lectione neruos aptissimum sit Historiarum genus, eorumque gratiam mirum in modum augeat Numismatum aspectus, tristiorum disciplinarum & seueriorum laudes & gloriam sibi bona ex parte vindicat, quae ipso studio iugi & assiduo nascuntur, huic autem susten-
tando


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer