Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

381.

Figure
Type: drawing
CASSIA
   P Ost sextum denarium secundae tabulae, hic Nummus in gente CASSIA collocandus. Quid velit ara, incertum est: vt & M. AQVINVS LEG atus cuiusnam sit gentis. Huius cognominis mentionem exstare memini apud Catullum,
-------- Caesios, AQVINOS
Suffenum omnia colligam venena
Atque his suppliciis remunerabor.

Figure
Type: drawing
CELIA
    CELIVM commemorat Plutarchus Antonij legatum Αντώνιος μὲν τὸ δέξιον κέρας ἔχων καὶ Ποπλικόλας Κοίλιος δὲ τὸ ἀριστερὸν hoc est, aspiciendum Antonius dextrum cornu cum Poblicola ducebat, CELIVS Sinistrum. Sitne ille dubitari potest. Hunc enim addicit Caesari Octauiano nomen Pietatis Augustae quod Liuiae a Nummorum peritis solet attribui. Fortassis ludos quinquennales Nummus ille spectat qui ob reditum Augusti, anno DCCXXXVIII. exhibiti sunt. Pietatem Liuiae in Augustum sic praedicat Suetonius, vt nihil magis: adeo vt laus in conuicium transeat; quippe quum ad lenocinia vsque & conditiones & deductiones demittere se non puduerit. Est autem cordus qui sero nascitur, apud Quinctilianum. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer