Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

378.

nos vnicuique iudicium relinquimus statuendi, sit ne ad Caesaris, vt supra

diximus, interfectores referenda, an ad C. Caesarem Trium-Virum R. P. C.
   4.. qui postea Augustus appellatus fuit Quartus ad victoriam Philippensem pertinere videtur ob quam MARTI VLTORI aedem vouit & dicauit Augustus, vt ait

Suetonius; in qua barbaros quosdam iurare coëgit se mansuros in fide & pace quam peterent. Illum Senatus Populus Que Romanus quasi Ob Seruatos Ciues, quod innuit corona querna celebrauit hoc Nummo effigiem Dei prae se ferente, quod etiam si abesset inscriptio ex minaci gestu & gradu superbo atque infesto non vtique difficile est coniicere.
   5.. Quintus quid indicet non ita clarum est. Sextus ad victoriam spectat quam Augustus
   6.. apud Philippos, de Bruto & Cassio reportauit, in qua Cohortes Praetorianae egregiam praeter ceteras operam nauauerant.

379.
OMISSA

Figure
Type: drawing
ACILIA
    AD ACILIAM gentem reuocatur iste Nummus: fortassis ad eumdem M. ACILIVM pertinet qui vltimus in ea collocatus est. Quisnam ille sit admodum aubito, operam Octauiano Aug. dedisse verisimile est, cuius capiti carissimam Coniugem adiunxit & Patrem adoptiuum. Huius effigiem victoriola decorauit, capiti coronam imponente.
Figure
Type: drawing
AEBVTIA
   T Ertius ille Nummus in gente AEBVTIA collocandus. L. AEBVTIVS apud Dionem, Consul nominatur; sed cum ad annum Vrbis CCXC. ab eo reuocetur, cum eo conuenire non potest. Ille autem cuius nullam mentionem inuenio, II Viri naualis officio sub Antonio functus est, cuius effigies in altera facie percussa est. Magistratum hunc declarat inscriptio: prora nauis insinuat CORINTHI nomen, Vrbis inter maritimas nobilissimae. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer