Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

377.

nec a Rep. deiiciebam oculos ex eo die, quo in aedem Telluris conuocati sumus, in quo templo quantum in me fuit, jeci fundamenta pacis, Atheniensiumque renouaui vetus exemplum, Graecum etiam verbum vsurpaui, quo tum in sedandis discordiis erat vsa ciuitas illa, atque omnium memoriam discordiarum obliuione sempiterna delendam censui, praeclara tum oratio M. Antonij, egregia etiam voluntas: pax denique per eum & per liberos eius cum praestantissimis ciuibus confirmata est &c. Haec autem Ciceronis oratio, qua in

Senatu ἀμνησικακίαν suasit, cuius mentionem facit Philippica 1. Graece exstat apud Dionem qui S. C. de obliuione praeteritorum malorum in Ciceronis sententiam facto, & de pacis conditionibus ita meminit, Σινέβησαν μ οὖν ἐφ οἷς περ ἐψήφιστο. οὐ μὲν τοὶ καὶ πρότερον οἱ ἐν τῷ Καπιτωλίῳ ὄντες κατέβησαν, πρὶν τὸν τε τοῦ Λεπίδου υἱὸν, καὶ τὸν τοῦ Αντωνίου ὀμήρων λόγῳ λαβεῖν. καὶ Βροῦτος μὲν πρὸς τὸν Λέπιδον, καὶ γὰρ ἐν γένει αὐτῷ ἦν κάτεισι Κάσσιος δὲ πρὸς τὸν Αντώνιων, ἐπ' ἀσφαλείᾳ. Hoc est, Itaque pacem fecerunt iis, quibus conuenerant, conditionibus: neque tamen ante, hi, qui in Capitolio erant, descenderunt, quam Lepidi Antoniique filios obsides acceperunt: ita Brutus ad Lepidum propinquum suum descendit,

Cassius ad Antonium proposita securitate. Quo anno, inquit Velleius, id patrauere facinus Brutus & Cassius Praetores erant: D. Brutus Cos. des. hi vna cum coniurationis globo, stipati gladiatorum D. Bruti manu, Capitolium occupauere; cum Consul Antonius conuocato Senatu, cum iam Dolabella, quem substiturus sibi Caesar designauerat Consulem, fasces & insignia corripuisset consularia, velut pacis autor, liberos suos obsides in Capitolium misit, fidemque descendendi tuto interfectoribus Caesaris dedit; & illud decreti Atheniensium celeberrimum exemplum relatum a Cicerone obliuionis praeteritarum rerum, decreto patrum comprobatum est &c. Corona in altera huius denarij parte impressa, quo pertineat, mihi quidem obscurum est: neque enim ob interfectum Caesarem, Bruto vel Cassio, vel alicui percussorum
   2.. decretam fuisse quernam coronam legimus. Ex secundi tamen & tertij
   3.. denarij qui parum inter se differunt inscriptione, quae est SALVS GENERIS HVMANI, quod hic idem titulus C. CAESARIS DIVI F. IMP. III. VIRI R. P. C. aureo Nummo inscriptus reperiatur, suspicari quispiam possit, hos quoque denarios in eiusdem Caesaris gratiam, Trium-Viratus tempore cusos esse; cui inter alios honores, quernam quoque coronam a S. P. Q. R.

tributam fuisse scribit Dio: Καὶ τὶ τοῦτο εἶπον, inquit, ὀπὸτε καὶ ἐκείνοις (τοῖς τρισὶν ἀνδρὰσι λέγω) ἄλλατε ὡς εὐεργέταις, καὶ σωτῆρσι τῆς πόλεως γεγονώσι, καὶ τοὺς στεφάνους τους̀ πολιτικους̀ ἐψηφὶσαντο. οὐ γὰρ ὅτι τινας̀ ἑφόνευον, αἰτίαν ἔχειν ἠξίουν, ἀλλ' ὅτι μὴ πλείονας, προσεπαινεῖσθαι ἢθελον. Hoc est, Quamquam hic quod referre oportuit; cum Trium-Viris istis alios honores decreuerint, qui benefactoribus ac seruatoribus Vrbis tribui solebant, & coronas etiam ciuicas: neque enim ij culpandi, quod interfecissent aliquos, sed laudandi, quod non plures occidissent, sibi videbantur &c. Sed de ciuica corona, quae Augusto Ob Ciues Seruatos decreta fuit, quaeque in eius Nummis aereis & argenteis, adscripto titulo,

OB CIVIS SERVATOS impressa est, meminerunt plures Scriptores. Diuersa est autem ab ea, quae in quattuor huius tabellae denariis notata est, de qua liberum
Qq ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer