Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

376.

collis salutaris quarticepsos aduersum est pila Naris, aedem Salutis. Collis Mutialis quinticepsos apud aedem dei Fidij in delubro, vbi aeditimus habere solet &c. Sancus autem pro Sangus antiqua scribendi ratio fuit, qua cessit, pro gessit, & macistratus pro magistratus, scriptum in veteribus monumentis
   7.. reperitur. Septimus tabellae denarius in quo Faustulus Pastor impressus est, cum pico aui, & prope stante cum infantibus lupa, a Sex. Pompeio Fostlo, vt opinor, cusus fuit. Quae vero ad eius explicationem pertinent, peti possunt ex gente Pompeia in Fostlorum familia, quae vt a Faustulo pastore cognomen se accepisse indicaret, denarios huiusmodi signauit, sed alterum adscripto familiae nomine, alterum nulla adiecta inscriptione. Caesare iam a Coniuratis interfecto, libertateque Reip. restituta, argenteum hunc quinarium a Caesaris Percussoribus cusum esse, & ludis Apollinaribus quos Brutus Praetor populo exhibuit, sparsum fuisse, ex Libertatis signata in eo imagine, coniicere facile possumus. Ex ancora vero & prora nauis, quae in altera Quinarij parte impressa est, populi Romani libertatem occiso Caesare non modo recuperatam, verum etiam confirmatam intelligimus pace ea, quam cum Antonio & Lepido, suadente ἀμνηστείαν Cicerone, Coniurati fecerunt.
Figure
Type: drawing
INCERTA
    AD eam ipsam Antonij & Lepidi cum Coniuratis pacem indicandam non est dubium quin primus Denarius ab iisdem Conspiratoribus percussus fuerit, populoque Apollinaribus datus, quibus Accij Tragoedia Brutus recitata fuit. Pro pacis autem symbolo iunctis manibus & caduceo, antiquos vsos fuisse constat cum ex aliis denariis, tum & huius inscriptione PAX ET LIBERTAS: quiquidem titulus nulli magis, quam huic, quod diximus,

ἀμνηστείας tempori conuenire videtur; in quo Cicero orationem in Senatu habuit, eam cuius facit his verbis mentionem. Nec vero vsquam discedebam, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer