Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

373.

Figure
Type: drawing
INCERTA
    HVIVS & sequentis tabellae denarij, quia nullius prae se ferunt familiae nomen, haud facile dixerim a quo fuerint signati: in templorum autem dedicationibus atque exhibitionibus ludorum cusos esse coniicere ex iis possumus, quae impressa in eis sunt. Ac primum quidem denarium & secundum in Capitolini Iouis, qui Optimus Maximus dictus
   1.. est, & Vestae aedium refectione signatos esse, ex ipsis Vestae & Iouis
   2.. imaginibus, quae sunt in denariis expressae, satis constat. Restituta vero eorum templa a Vitellio Imp. fuisse, facile adducor vt credam, eum ex argenteo alio denario, cuius in vna parte Vitellij effigies, in altera haec ipsa Iouis templi forma, cum eadem inscriptione signata est, tum ex iis, quae

de Iouis templo Plinius scribit, & Cornelius Tacitus arsisse scilicet bello Vitelliano: quod postea refecisse Vitellium aliqua ex parte verisimile est.

Capitolinus autem Iuppiter a Cicerone appellatur Optimus Maximus his verbis. Quocirca te Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus Optimum, propter vim Maximum nominauit &c. Vestae quoque templum populi Romani Quiritium, quod primus Numa Rex construxit, ab eodem Vitellio restitutum fuisse, ex eius, vt diximus, imagine, cui fax aeterni ignis, quem virgines Vestales seruabant, in eodem denario adiecta est, suspicari possumus. Populus autem Romanus Quiritium dici tunc primum coepit, cum in regni consortium adscitus a Romulo T. Tatius fuit; & postquam vt inquit Poëta, ------------ in partem data Roma Sabinis. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer