Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

372.

effinxerint, praeter marmorea eius Deae signa, quae plura exstant coronam turribus insignem gestantia, Lucretij quoque versus testimonio nobis sunt.

Hi sunt,
Muralique caput summum cinxere corona
Eximiis munita locis quod sustinet vrbes.
Quo nunc insigni per magnas praedita terras
Horrifice fertur diuinae matris imago.
& Virgilius.

Margin note:

Lib. 6.

---- ---- qualis Berecynthia mater
Inuehitur curru Phygias turrita per vrbes.

   

Claudianus quoque Cybelem turrigeram appellauit. Cybeles autem currui leones, vt est in quarto denario iunctos fuisse, idem Lucretius docuit, quem

secutus Virgilius sic cecinit,
Hinc mater cultrix Cybele, Corybantiaque aera,
Idaeumque nemus: hinc fida silentia sacris,
Et iuncti currum dominae subiere leones.

   Diodorus Siculus Cybeles currum a leonibus ideo trahi scribit, quod ab iis nutrita sit, At Varro: Leonem, inquit, adiungunt solutum atque mansuetum, vt ostendant nullum genus esse tam remotum, ferumque, quod subigi, colique non conueniat. Ex tripode autem, qui est in altera quinti denarij parte signatus, propterea quod Apollini sacer est, cui Saeculares ludi siebant, quorum cura ad XV-Viros spectabat, coniicere possumus M. Volteium hunc XV-Virum sacris faciundis fuisse: hoc enim symbolo ad indicandum sacerdotium, cum alij, tum A. Vitellius Imp. in eius denariis vsus est. Litteras autem S. C. D. T. quae tripodi sunt ab vtraque parte adscriptae, fateor me in tanto scriptorum de Volteia gente silentio, quid significent, nescire. Neque vero de Europae signo, quod L. VOLTEIVS L. F. STRABO in altera sexti denarij parte impressit, quo pertineat certi aliquid afferre possum, nisi quod suspicor, Iouis templum eius procurationis fuisse: a quo quidem deo in taurum verso abductam Europam in Cretam insulam poëtae fabulantur: eamque fabellam eleganti expressam pictura cum alibi Romae ex veteribus scriptoribus fuisse constat, tum in ipso quoque Iouis templo vt pingeretur, Volteium curasse credendum est. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer