Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

52.

nonstructural

53.
PRAEFATIO , PER CAROLVM PATIN.


   D VOBVS viuendi ratio continetur, praeceptis & exemplis, quorumquidem alterum regit, alterum inuitat: inde disciplina morum & Historia, quarum altera diligentius & seuerius instituit animos ad virtutem, altera paulo laxius & hilarius, quasi aliud agens quid faciendum fugiendumve demonstrat. Quapropter ea non tantum VETVSTATIS NVNTIA , sed VITAE MAGISTRA, cui tanto melius moderatur, quanto iucundius & breuius & efficacius. Quid enim dulcius enarratione rerum gestarum, qua quidem sic duci nos voluit Natura, vt ab ortu huius amorem nobis inscuerit. Mirum est quantum Fabulis gestiant non pueri tantum, sed aetate prouectiores, quibus non fuit satis res ex veritatis fide permultas describere, nisi immensam hanc rerum copiam adjecta figmentorum multitudine quasi congeminarent. Inde Poëtarum inuenta, inde Historiae quasi lasciuientis, & in suo fundo luxuriantis lenocinia quaedam, cum ita Veritas ornatur, vt iam neque se agnoscere, nec ab caeteris dignosci queat. Quid vero minus fastidiosum, quid ad institutionem vitae breuius & expeditius quam cum, praecisa omni verborum inanitate, ingentium facinorum exitus perstringitur. Quis est, qui quidem vitam paulo rimetur diligentius, quin absconditas quasdam sub exemplo praeceptorum quasi venas effodiat: quin sub aliena persona suos vultus agnoscat: quin se clanculum & post siparium morderi vel collaudari sentiat. Quibus omnibus vt nulla directior ad virtutem via, sic nihil ad deducendos aut abducendos vnde velis animos potentius excogitari potest: Atque morum quidem doctrina quid faciendum sit indicat, quod multi ab hac, aut durius praescribi criminantur, aut audacius. Quapropter non defuerunt etiam boni, qui Virtutem in sermonibus hominum magnificam agnoscerent, reipsa cum ventum ad verum est, futilitatis & inanitatis & arrogantiae accusarent. HISTORIA vero non tantum quid agendum sit edocet, sed quid fieri possit nec vanis ducit pollicitationibus, sed euentus ipsos rerum praestat, quibus probatur, quid ferat, quid renuat humana conditio. Atque mihi quidem in omnia haec inspicienti, praeclarum inuentum visum est eorum qui potius rerum gestarum enarratione, quam Sophistarum declamationibus Principes informant. Exemplis maxime ducuntur homines & inflammantur ad virtutem, cuius quidem species mirum quantum nos commoueat: cum vero hanc veluti viuentem, & agentem videmus, abripimur 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer