Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

371.

Figure
Type: drawing
VOLTEIA
    VOLTEIA Gens (ita enim antiqui scribebant pro VVLTEIA vt VOLCANVS & VOLTVS , pro Vulcanus, & vultus) incertum

patricia ne fuerit, an plebeia. De ea exstat mehtio apud Ciceronem in epistola Timarchidis, qui fuit Verris libertus, in qua L. Vulteius quidam nominatur, qui fortasse is est, a quo sextus huius tabellae denatius cusus fuit, nam reliquos a M. Volteio signatos esse, ex eorum inscriptionibus constat. Timarchidis qui epistolam scripsit, verba sunt haec. Scribas, Apparitores recentes arripe; cum L. Vulteio, qui plurimum potest caede, concede. Paulo post. Si Vulteium habebis omnia ludibundus perficies &c. Hic, inquit Cicero, vehementer errat Timarchides, qui aut Vulteium

pecunia corrumpi putet posse, aut Metellum vnius arbitratu gerere Praeturam. Vultei Menae praeconis facit mentionem Horatius.
-----& narrat Vulteium nomine Menam
Praeconem & tenui censu sine crimine notum.

    M. autem Volteij, qui denarios cusit, nullus meminit veterum scriptorum,
   1.. vnde scire possimus quo sacerdotio praeditus, quove respiciens, in primo
   2.. denario Iouis imaginem signauerit, in secundo Herculis, in tertio Cereris
   3.. & Liberae, in quarto Martis & Cybeles, in quinto Apollinis. Templum
   4.. certe in altera primi denarij parte impressum, quin Iouis sit, dubitari
   5.. non potest, quamvis eius forma in veteribus monumentis hexastylos reperiatur. Aprum autem, quae est in altera secundi denarij parte notatus, opinor Erymanthium illum repraesentare, quem Hercules interfecisse dicitur,

De Cerere taedifera, quae Draconum vecta curru in tertio denario signata est, multa in Vibia gente scripta a nobis sunt, quibus adiungi poterunt Ouidij versus & Claudiani. De Cybeles effigie, quod veteres turritam
Pp iij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer