Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

370.

   In tres autem haec gens diuisa familias apud scriptores reperitur: nam praeter Saxam, quem supra nominaui, Q. Voconius Naso ex ea genus duxit, qui cum Cicerone Praetor designatus est anno DCLXXXVI. apud quem A. Cluentius Habitus (siue vt rectius dicam, Auitus) venesicij a T. Attio accusatus, a Cicerone defensus fuit. In antiquis vero denariis vna tantum VITVLORVM familia reperitur: ad quod cognomen respexisse videtur Q. VOCONIVS is, qui monetam cusit, cum in altera denariorum parte vitulum signauit. Quem nos VOCONIVM esse existimemus, cuius

Plutarchus meminit in Cicerone & Cicero ipse, licet pro Voconius, a quibusdam Coponius in ea repositum sit. Potest autem Voconius hic filius esse Voconij eius, qui Luculli legatus in bello Mithridatico fuit, de quo idem Plutarchus meminit in Lucullo. Sed quicumque fuerit, primum denarium, vt videtur, signauit viuente adhuc Caesare, cum fuisset ab eo Quaestor designatus, vt ex inscriptione apparet. Quaestorum enim numerum a Caesare, post subactam Hispaniam, auctum fuisse, & Quaestores tunc primum

quadraginta designatos esse testatur Dio, & Suetonius qui scribit Caesarem Praetorum, AEdilium, Quaestorum, minorum magistratuum numerum ampliasse. Quaesturam autem inter minores magistratus numeratam fuisse, vel ex his Asconij verbis in Diuinatione intelligere possumus. Licet, inquit, Quaestura ex minoribus magistratibus in Vrbe foret, eius tamen dignationis erat, vt optimus quisque & bonae indolis, adolescens ex illa gradum ad reliquos honores faceret:namque hinc aditum reliquis ineundis magistratibus auspicabatur: si quidem primis experimentis Quaesturae initiati, qui nullis ante honoribus vsi erant, inculpatae vitae testimonio ad AEdilitatem, mox
   2.. Praeturam & demum Consulatum euehebantur &c. Secundus denarius vt ex titulo DIVI IVLI , quiin altera parte adscriptus est, colligitur, interfecto iam a coniuratis Caesare, ab eodem Voconio cusus fuit. Ab eo autem originem ducit Q. Voconius, qui in antiqua inscriptione notatus est, cuius exemplum exstat huiusmodi.

Margin note:

Inscript. Gruter.

MARTI LEVCETIO
PRO SALVTE IMP. DOMINI AVG. PII
Q. VOCONIVS VITVLVS.
LEG. XXII. PR. P. F.
PONENDVM CVRAVIP.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer