Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

368.

Figure
Type: drawing
VIPSANIA
    VIPSANIAE Gentis, cuius mentio frequens est in veteribus monumentis, familiae plures nominantur ab iis, qui vipstanam cum ex confundunt, eamdem esse cum Vipsania arbitrati. Eius autem erroris causam dedit mendosus Taciti codex, in quo male Vipsanus scriptum

est, cum Vipstanus scribi debuerit: C. enim Vipstanus Apronianus in veteribus inscriptionibus inter Fratres Aruales numeratur eos, qui Neronis Imp. tempore fuerunt. M. autem VIPSANIVS AGRIPPA, ad quem pertinent

huius tabellae denarij, familia ortus est equestri, vt indicat Cornelius Nepos. His rebus, inquit, effecit vt M. Vipsanius Agrippa intima familiaritate coniunctus Caesari, cum propter suam gratiam & Caesaris potentiam nullius conditionis non haberet potestatem, potissimum eius deligeret affinitatem, praeoptaretque Equitis Romani filiam generosarum nuptiis. Suetonius

autem Vipsaniae familiae ignobilitatem notauit his verbis. Agrippae se nepotem neque credi, neque dici, ob ignobilitatem eius volebat, succensebatque si qui vel oratione, vel carmine imaginibus eum Caesarum insererent &c. Hinc factum opinor, vt in publicis Agrippae monumentis, nusquam eius
   1.. nomen, sed solum semper cognomen notatum est. Primus huius tabellae
   2.. denarius & secundus item, cusus est a M. Agrippa, cum nondum primum Consulatum adeptus, sed designatus tantum fuisset, vt ex eorú inscriptionibus
   3.. apparet. Tertius autem quo expressa est ipsius Agrippae effigies, post tertium Consulatum signatus, sine dubio fuit anno DCCXXVI. quo Imp. Caesar 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer