Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

367.

   Insciptionemque adiecit Graeca diphthongo CONCORDIAI , iuxta Virgilianum illud, aulai, & Ennianum, siluai: in altera quattuor coronas signauit, ad Augusti fortasse quattuor victorias respiciens, quarum vna narratur a Scriptoribus ex Sicilia de Sex. Pompeio: altera de Pannonicis, Delmateis, Iapudibus & Galleis: tertia ex Macedonia & Actio: quarta de regina Cleopatra ex AEgypto. Ac de prima quidem Trium-Vir R.P.C. ouans Vrbem ingressus est anno DCCXVII. Id. Nou. de tribus vero sequentibus Consul quintum anno DCCXXIII. triumphauit, VIII. VII. VI. Id. Sextil.
   2.. Secundus denarius, tertius, & quartusad eos declarandos honores pertinent
   3.. qui Augusto ob vias munitas decreti sunt. Hi vero, vt testatur Dio, &
   4.. antiquitatis monumenta confirmant, fuerunt statuae equestres, & arcus

superimpositis statuis. Quod autem Augustus vias munierit scribit Suetonius: Quo autem, inquit, facilius vndique Vrbs adiretur, desumpta sibi Flaminia via Arimino tenus munienda, reliquas triumphalibus viris ex manubiali

pecunia sternendas distribuit. Εν̀ μ γὰρ τῷ προειρημένῳ ἒτει, inquit Dio, τας̀ ὁδους̀ τας̀ ἔξω τοῦ τείχους δυσπορεύτους ὑπ' ἀμελείας ὁρῶν οὔσας, τας̀ μ ἀλλας̀ ἄλλοις τίσι τῶν βουλευτῶν ἐπισκευάσαι οἰκείοις τέλεσι προσέταξε τῆς δέ δη Φλαμινίας ἀυτὸς, ἐπειδή πὲρ ἐκ στρατεύσειν δὶ ἀυτῆς ἔμελλεν, ἐστεμελήθη. Καὶ ἡ μὲν εὐθὺς τότε ἐγένετο. Καὶ διὰ τοῦτο καὶ εἰκόνες αὐτῷ ἐπ' ἀψίδων ἔν τε τῇ τοῦ Τιβέριδος γεφύρα, καὶ ἐν Αριμίνῳ ἐποιήθησαν. Hoc est, Anno eo quem supra demonstrauimus, cum videret Augustus vias extra vrbem aliquandiu neglectas, difficilia itinera exhibere, reliquas patrum quibusdam, propriis sumptibus reficiendas mandauit: Flaminiam, quoniam ea ducturus erat exercitum, ipse procurauit: estque ea statim instaurata: ac ob id statuae Augusti sunt supra arcus in ponte Tiberis & in Arimino positae &c. Basis autem inscriptio siue columnae, cui

superimposita in denario statua est, ex Liuij verbis ita potest intelligi S. P. Q. R. Imp. Caesari, Quod Viae Munitae Sunt Ex EA Pecunia Quam is AD AErarium Detulit. Liuij verba sunt: Senatus in Capitolio habitus: ibi referente P. Scipione S. C. factum est, vt quos ludos inter seditionem militum in Hispania vouisset, ex ea pecunia, quam ipse ad aerarium detulisset, faceret. Huiusmodi pecuniam Suetonius manubialem appellauit, quod de hostium manubiis confecta, in aerarium deferretur. Ad Dionis autem locum quem supra adduximus, mirisice facit alius denarius, in cuius vna parte Augusti imago signata est, adscripto titulo S. P. Q. R. CAES. AVGVSTO, in altera supra Tiberis pontem arcus impressus est, & super arcum triumphalis currus cum inscriptione QVOD VIAE MVN. SVNT Hoc est, Quod viae munitae sunt.
Pp

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer