Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

363.


porci immolantur. Priusquam messem facias, inquit Cato, porcam praecidaneam hoc modo fieri oporter &c. Cereri porca praecidanea &c. Porca enim praecidanea appellata, quam piaculi gratia ante fruges nouas fieri coeptas immolari Cereri mos fuit &c.
A boue succincti cultros remouete ministri:
Bos aret, ignauam sacrificate suem.

   

Cererem taediferam, cuiusmodi in denario expressa est, appellauit hoc versu,
Luce sua ludos vuae commentor habebat,
Quos cum taedifera nunc habet ille Dea.

   

De Cereris autem taedis Cicero ita scribit. Proserpinam cum inuestigare, & conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus, qui ex AEtnae vertice erumpunt: quas sibi cum ipsa praeferret, orbem omnium peragrasse terrarum.
Figure
Type: drawing
VIBIA
   
   1.. PRIMVS huius tabellae denarius nihil habet magnopere notandum
   2.. praeter duplicem in eo triumphum signatum. In secundi autem altera parte persona signata est, quae ad Cereales ludos pertinet, qui in theatro adhibitis poëtarum certaminibus celebrari consueuerant: de quibus videndus

Dio. In altera IOVIS AXVRI simulacrum expressum est, cuius meminit

Virgilius hoc versu,
----- -----queis Iuppiter Anxurus aruis
Praesidet &c.

Oo iij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer