Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

362.

   4.. quarto denario praeter Herculis & Mineruae simulacra, nihil est notatu magnopere dignum. Ea vero ad indicandam VIBIORVM originem spectant e Vibone oppido, in quo Hercules & Minerua in primis colebantur, vt ex veteribus numismatibus Valentiae (sic enim postea appellatum est oppidum

Vibo, quod antea Hipponium dictum fuit, vt scribit Strabo) intelligere possumus, in quorum vno Herculis caput & claua, in altero Mineruae caput ex vna parte, ex altera Herculis simulacrum signatum est. Sed de Vibiae gentis
   5.. origine copiosius infra in C. Pansae denariis dicetur. Venerem genitricem seu potius victricem, percelebrem & gentilitium Iuliorum typum, Augusto Vibium affinxisse in quinto denario, non mirum est, cum in eius familiae nomen & insignia Augustus
   6.. venerit, cuius facies in altera huius denarij parte agnoscitur.
Sextus denarius non est dubium, quin ad Liberi patris sacra pertineat, quae VIBIVS ipse aut aliquis ex gente Vibia fecerit, cum eslet AEdilis; in eius enim vna parte Liberi caput impressum est, in altera tigris, thyrsus, & persona arae imposita,

quae omnia Libero, hoc est Baccho, ab antiquis tributa sunt,
Daphnis & Armenias curru subiungere tigres
Instituit, Daphnis thiasos inducere Baccho,
Et foliis lentas intexere mollibus hastas:
Sutilibus liber committit praelia thyrsis.

   Personis vero vsos fuisse comicos Poëtas Liberalibus, quibus Comoediae Baccho sacrae recitabantur, ita notum est, vt nihil necesse sit super hoc diutius

immorari; inde dixit Virgilius,
Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
Caeditur, & veteres ineunt proscaenia ludi,
Praemiaque ingentes pagos, & compita circum
Thesidae posuere, atque inter pocula laeti
Mollibus in pratis vnctos saliere per vtres.

   De Liberi sacris, quod ea C. Iulius Caesar e Graecia primus Romam,

transtulerit, multa scribit Seruius super illis versibus, quos modo adduximus, Daphnis & Armenias &c. Hoc, inquit, aperte ad Caesarem pertinet, quem constat primum sacra Liberi patris transtulisse Romam. Aut igitur ad hanc Liberalium originem respexit C. VIBIVS VARVS, si modo sub Caesare denarium huiusmodi signauit, aut certe AEdilitatis a se gestae, vel maiorum
   7.. suorum aliquo, monumenta celebrare voluit. Ad C. VIBIVM PANSAM
   8.. pertinent postremi duo huius tabellae denarij, qui Consul cum Hirtio anno DCCX. ad bellum gerendum contra M. Antonium hostem a Senatu iudicatum, eximendumque obsidione D. Brutum missus, signis ad Mutinam collatis, proelio Antonium superauit: ob quam quidem victoriam quinquaginta

dierum ei supplicationes, Cicerone censente, a Senatu decretae sunt. Septimus quidem denarius vel ad Vibiae gentis originem e Sicilia, in qua Ceres colebatur, pertinet, vel ad Cereales ludos, quod Pansa fortasse fecit AEdilis Curulis cum esset. Quia vero Cereri porca immolari iis ludis

consueuit, in altera primi denarij parte, deae pedibus porca adiecta est. Ab Suillo, inquit Varro, pecoris genere &c. Cuius vestigia quod initiis Cereris 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer