Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

361.

Figure
Type: drawing
VIBIA
    VIBIAE Gentis plebeiae, cum multae a scriptoribus familiae nomine ntur in antiquis denariis VARI tantum & PANSAE reperiuntur. Sed C. VIBII VARI, qui sex primos tabellae denarios cusit, nulla exstat mentio apud eos scriptores, quos ipse viderim: cum tamen ex denariorum inscriptionibus, Trium - Virorum R. P. C. temporibus in Rep. eum floruisse appareat. Huius familiae memoria exstat in antiquo lapide, in quo T. VIBIVS VARVS Consul notatus est cum Ap. Annio Bradua, cuius exemplum est huiusmodi,
APPIO ANNIO BRADVA
T. VIBIO BARO COSS.
MAGISTRI FONTIS LOLLIANI
M. VLPIVS FELIX
M. CONFLONIVS VITALIO &c.


   
   1.. Primus denarius, in cuius vna parte effigies M. Lepidi, in altera signum Concordiae expressum est, percussus, vt opinor, a Vibio fuit, vt Trium-Virorum in R. P. C. concordiam ea nota significaret. Eius vero deae simulacrum, quale in hoc denario descriptum est, in aereis quoque Imperatorum
   2.. numismatibus, adiecto titulo CONCORDIA, expressum vidimus. Secundus
   3.. aureus nummus, quod in eo Veneris imago signata sit, ad Iuliae familia originem a Venere per AEneam ductam, pertinere potest. In tertio &
Oo ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer