Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

360.

foederis memoria est. Fetialis Regem Tullum ita rogauit. Iubes ne me Rex cú Patrepatrato populi Albani foedus ferire? iubente Rege Sagmina, inquit, te rex posco. Rex ait, puram tollito. Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita interrogauit: Rex facis ne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? Rex respondit, Quod sine fraude mea, populique Romani Quiritium fiat, facio. Fetialis erat M. Valerius: Patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Paterpatratus ad iusiurandum patrandum, id est, sanciendum est. Fit foedus: multisque id verbis, quae longo effata carmine, non operae est referre, peragit: legibus deinde recitatis: audi, inquit, Iuppiter: audi Paterpatrate populi Albani: audi tu populus Albanus (vt illa palam prima postrema-ve ex illis tabulis, cerave recitata sunt) sine dolo malo vtique ea hic hodie rectissimc intellecta sunt. Illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defecerit publico consilio, dolo malo: tu illo die, Iuppiter, populum Romanum vi ferito, vt ego hunc porcum hodie feriam: tantoque magis ferito, quanto magis potes, pollesque, id vbi dixit, porcum saxo silice percussit &c. Alij porcam quae est in denario impressa, ad eam referunt, quae AEneae apparuisse dicitur, cuius simulacrum Lauini seruabatur: armatos autem, Penates deos esse existimant, qui Lauini item colebantur; sed magis placet, vt denarij notam ad foedus referamus, quod Ti. Veturius fecerit, vel eius consanguineus aliquis, cum esset populi Romani Fetialis. Nec enim pacem Caudinam, vt quidam putant, quam T. Veturius Caluinus fecit, propterea quod ignominiosa populo Romano fuit, significari ea nota credendum est. 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer