Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

358.

maritimo praeerat: sed pro Praetorium, vt est in vetustissimo atque optimo libro, vulgati codices habent Petronium, quod ferri nullo modo potest. Cicero M. VERGILII facit mentionem, qui Tr. pl. L. Sullae Imperatori diem dixit: cuius collegam nominat P. Magium quem in dicendo fuisse dicit Vergilio paullo copiosiorem. Ad neutrum tamen horum referendum hunc denarium arbitror, quod multo eisantiquior Ogulnius sit, qui Virgilij in cudenda moneta Collega in eodem denario notatus est. Vergilium autem & Virgilium antiquos scripsisse, quemadmodum Verginium & Virginium (ad quam Gentem potest etiam denarius referri) testimonio nobis suntveteres inscriptiones, in quibus C. VERGINIVS MARTANVS, M. VERGILIVS NARCISSVS, & C. VERGINIVS RVFVS Consul cum C. Memmio Regulo nominantur. Vetus autem in Claudianum Epigramma cum Calui carmine consentit,
Et vates, cui virga dedit memorabile nomen
Laurea &c.

   Est enim in eo Epigrammate ita incisum.
Ο ἑνὶ ΒΙΡΓΙΛΙΟΙΟ νόον, καὶ μοῦσαν Ομήρου
Κλαυδιανὸν Ρωμὴ καὶ βασιλεῖς ἔθεσαν.
Figure
Type: drawing
VETTIA
    VETTIAM Gentem Sabinam fuisse, ex T. Tatij Sabini imagine, quae in huius denarij altera parte impressa est, intelligere facile possumus: Opinor autem cum ipso Tatio tum primum Romam venisse, cum a Romulo in regni consortium adscitus fuit, propterea quod VETTIVS quidam INTERREX a Plutarcho nominatur, quando Numa rex creatus fuit. L. autem VETTIVS qui in hoc denario notatus est, potest is esse, cuius indicio Catilinae coniurationem Cicero dixerit: cuiusque Cicero ipse multis locis

facit mentionem: licet mendose apud eum pro IVDEX scriptum sit Index. Quod mendum irrepsit in Suetonio. Recidit rursus, inquit, in discrimen aliud, inter socios Catilinae nominatus, & apud Nouium Nigrum Quaestorem

a L. Vettio Indice, pro Iudice. Et alibi: Postremo in vniuersos diuersae factionis inductum praemiis, vt se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur, productusque pro Rostris, autores ex compacto nominaret: sed vno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis, desperans tam praecipitis consilij euentum, intercepisse veneno Indicem creditur: pro Iudicem. Pro inductum autem praemiis, est in veteri libro,
induxit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer