Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

354.

Figure
Type: drawing
VALERIA
   
   1.. D E nota XVI. quae in primo tabellae denario scripta est, abunde dictum est, & in
   2.. TITINIA Gente & in superioris tabellae commentariis. Secundus denarius

ad L. VALERIVM FLACCVM pertinet de quo Cicero meminit, his verbis: Cum Aristonico, inquit, bellum gerendum fuit L. Valerio, P. Licinio Coss. rogatus est populus, quem id bellum gerere placeret: Crassus Consul, Pont. Max. Flacco Collegae Flamini Martiali mulctam dixit, si a sacris discessisset: quam mulctam populus Romanus ei remisit, Pontifici tamen Flaminem parere iussit. Et alibi. L. FLACCVM, inquit, hominem cum

semper in Rep. tum in magistratibus gerendis, in Sacerdotio, caeremoniisque quibus praerat, diligentissimum &c. Sacerdotium enim, Martiale Flacci Flaminium intelligit: quod in denario apicis signo indicatur. In Fastis etiam

L. VALERIVS hic P. Crassi in Consulatu collega anno DCXXIII. Flamen Martialis descriptus est. Eius autem AEdilitatis, ad quam significandam spica in denario impressa est, mentionem facit idem Cicero. Adiungis, inquit, causa inimicitiarum, quod patri L. Flacci AEdili Curuli pater tuus Tr. pl. diem dixerit &c. Ex quibus verbis intelligimus L. Flaccum AEdilem, patrem fuisse L. Flacci eius quem Cicero defendit. Martis signum in altera denarii parte, dextro tantum pede vt apparet, armatum, ad Valeriae Gentis originem, a Sabinis ductam pertinet, quosa Pelasgis oriundos fuisse testatur

Dionysius. Pelasgis vero moris fuit in bello dextrum tantum pedem armare: 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer