Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

353.

Fabrum, quos hic notare longum esset, cum apud antiquitatis Romanae scriptores, in promptu omnibus sint. Satis igitur erit vnius tantum exemplum quod Allifis exstat, proferre.
M. GRANIO M. F.
M. N. CORDO. FRAT.
TR. MIL. PRAEF. EQVIT.
PRAEF. FABR. II. VIRO
TER QVIN Q. AED. Q. CVR.
ARAE DVCENDAE ALLIFIS
D. D.


OPPIDIAE
C. F. RVFAE
MATRI.


   
   6.. In sexti denarij vna parte Neptuni caput, in altera Tritonis signum incisum est, ad indicandam vel Neptunij templi curationem eius familiae, vel ad maritimam aliquam populi Romani victoriam duce aliquo ex Acisculis partam. Reliqui duo huius tabellae denarij ad Valeriam FLACCORVM
   7.. familiam spectant. In septimo quidem C. VALERIVS FLACCVS notatus

est, de quo meminit Valerius Max. cum inquit: Cum Annibal Capuam in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Acceius Pelignae cohortis Praefectus, vexillum trans Poenicum vallum projecit: seipsum, suos commilitones, si eo hostes positi essent execratus: & ad id petendum subsequenti cohorte primum impetum fecit: quod vt Valerius Flaccus Tribunus tertiae legionis aspexit, conuersus ad suos: Spectatores, inquit, vt video alienae virtutis huc venimus: sed absit hoc dedecus a sanguine nostro, vt Romani gloria cedere Latinis velimus. Ego certe aut speciosam optaui mortem, aut felicem audaciae exitum: vel solus igitur praecurrere paratus sum. His auditis Pedanius Centurio conuulsum signum dextra retinens: Iam hoc, inquit, intra hostile vallum mecum erit; proinde sequantur, qui id capi nolunt, & cum eo in castra Poenorum irrupit, totamque secum traxit legionem &c. Hoc Valerij factum exprimere fortasse voluit is, qui denarium ex ea familia cusit C. VALERIVS FLACCVS: quem ex Gallia prouincia, quam Praetor obtinuit, Imperatorem appellatum fuisse, colligere possumus ex Ciceronis verbis. Expulsus, inquit, atque eiectus e praedio Quinctius, accepta

insigni iniuria, confugit ad C. Flaccum Imperatorem, qui tum erat in prouincia: quem vt ipsius dignitas poscit, honoris causa nomino. De vexillo cohortis, & aquila legionis in altera primi denarij parte impressa, scriptum est in Sempronia Gracchorum familia. De C. VALERIO FLACCO, qui
   8.. C. F. in octauo denario describitur, mentio apud scriptores, quos ipse viderim non exstat: credendum tamen est, vixisse iis temporibus, quibus monetae pondus minutum a populo Romano fuisse, supra in denario Titinij diximus. Fuit autem annus is Vrbis DXXXVI. quo factum est vt denarius sexdecim asses valeret: ob quam causam XVI. nota in primo sequentis tabellae denario pro X. adscripta sine dubio est: quamvis fieri potest vt posterioribus quoque temporibus populus Romanus aere alieno pressus, argenti pondus minuerit, & denarius huiusmodia C. Valerio Flacco percussus fuerit, filio C. Valerij eius, qui Consul fuit cum M. Herennio anno DCLX.
Nn ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer