Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

351.

Figure
Type: drawing
VALERIA
    VALERIAM Gentem e Sabinis oriundam : cum T. Tatio rege, quem a Romulo in regni consortium adscitum diximus, Romam

venisse tradit Dionysius. Eius vero Principem Volusum Valerium, vel vt tum dicebant, Valesium, nominat Plutarchus in Poblicola : quem etiam autorem pacis inter Romanos & Sabinos exstitisse scribit: Hoc praenomen iterat nummus XV. huius familioe. Cum autem multas haec gens habuerit familias patricias & plebeias, quorum exstat mentio apud scriptores, soli in denariis ACISCVLI, FLACCI, MESSALAE, & CATVLLI reperiuntur, Nam BARBATVS agnomen est Messalarum, Quinctiorum, Horatiorum, &
   1.. Scipionum.
Ad ACISCVLOS primi sex huius tabellae denarij pertinent: in
   2.. quorum secundo Siren a L. Valerio impressa fortasse fuit, vt ea significaretur, Acisculos, Acidis fluuij, atque eius in Sicilia regionis, quam Sirenes tenureunt, accolas aliquando fuisse, in de que profectos, Sabinum agrum primo tenuisse, deinde ciuitatem Romanam adeptos esse. Acin quidem fluuium ex AEtna monte ἀχίδος, hoc est teli instar, vnde dictus est, decurrere, tradit Eustathius in Dionysium. Eius vero accolas Valerios fuisse, atque ab eo Acisculos pro Aciscolos (vt in veteribus monumentis Poplicula, & Agricula, pro Poplicola & Agricola) appellatos fuisse credendum est. Acin autem in

generandi casu Acis facere, non Acidis, docet Probus in Catholicis; licet Ouidius dixerit,
Nn

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer