Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

349.

cum liberis ac coniugibus venit: inuitati hospitaliter per domos: cum situm moeniaque, & frequentem tectis Vrbem vidissent, mirantur tam breui rem Romanam creuisse. Vbi spectaculi tempus venit: deditaeque eo mentes cum oculis erant: tum ex composito orta vis, signoque dato iuuentus Romana ad capiendas virgines discurrit : magna pars forte vt in quem quaeque inciderat, raptae : quasdam forma excellentes primoribus patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant

&c. Romanis Sabinas rapiendi causa quae fuerit, narrat idem Liuius. De Tarpeia scriptum est in gente PETRONIA. L. autem TITVRIVS SABINVS,
   4.. qui argento publice feriundo praefectus, quatuor huius tabellae denarios signauit, potest frater esse Q. Titurij Sabini, qui Caesaris legatus in Gallia
   5.. fuit. Cuius etiam filius credi potest fuisse P. SABINVS, qui quintum Quinarium percussit : in cuius altera parte trophaeum & victoriam expressit,

ad patris contra Vnellos gesta fortasse respiciens, de quibus ita scribit Caesar. Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum his copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Vnellorum peruenit. Paulo post. Sic vno tempore & de nauali pugna Sabinus, & de Sabini victoria Caesar certior factus est : ciuitatesque omnes se statim Titurio dediderunt &c. Eiusdem

apud Eburones interfecti, meminit idem Caesar, & Florus. Tituriae autem familiae mentio fit a Cicerone, & in veteri inscriptione quae reperta Romae in Auentino monte fuit, in quo T. Tatij Sabini sepulcrum fuisse scribit Dionysius Halicarnasseus.
T. TITVRIVS. T. F. SABINVS
T. TITVRIVS T. F. PAL. MAMER
CVS TITVRIA SABINA
TITVLVM FECERVNT
H. M. D. M. ABEST.

Figure
Type: drawing
TREBANIA
    TREBANIAE Gentis, si attente nomen spectetür, nulla reperitur mentio

apud eos scriptores quos ipse viderim. Cicero quidem Trebatij meminit quem Caium nominat, ideoque error factus est dum pro TREBANIO Trebatius 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer