Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

347.

virtute virorum capita Hermis imponi solita fuisse diximus in eo libello, quem nuper de imaginibus eruditorum edidimus. Victoriae quoque simulacrum in vno denariorum impressum, ad Titij in Poëticis certaminibus victoriam aliquam referri potest, cuiusmodi multae Comicorum & Tragicorú poëtarum inter se certantium a Graecis Latinisque scriptoribus celebrantur. Mihi vero magis placeret, si pegasi signum, Corintho coloniae a Caesare Dictatore deductae, & ab Augusto postea instauratae tribueretur: ad quam fortasse respexerit Q. TITIVS, qui frater vel consanguineus esse potuit L.

Titij, qui Tr. Mil. legionis Vernaculae sub Caesare, ab Hirtio dicitur. Eius item consanguineus, qui Antonij iussu, cuius partium fuit, Sex. Pompeium in Asia interfecit; cui, vt inquit Velleius, in tantum durauit hoc facinore contractum odium, vt mox ludos in theatro Pompeij faciens, execratione

populi, spectaculo quod praebebat, pelleretur. Hunc Appianus P. Titium nominat; eumdemque opinor fuisse cum eo, qui Tri. pl. legem tulit, vt

Tres - Viri consulari potestate Reipub. constituendae in quinquennium crearentur.
Figure
Type: drawing
TITINIA.
    TITINIA Gens familias habuit Patricias & plebeias. Patriciae meminit

Liuius, cum inquit: Non tamen vltra processum est, quam vt vnus ex plebe vsurpandi iuris causa P. Licinius Clauus Tr. Militum Consulari potestate crearetur: certeri patricij creati P. Maenius, L. Titinius, P. Melius,

Sp. Furius Medullinus, L. Publilius Vulsus &c. Plebeiae idem Liuius facit mentionem, in quo M. Titinium nominat Tribunum plebis creatum anno CCCIV. quo tempore plebs in Autentinum ob facinus Ap. Claudii Crassini X-Viri secesserat. Ille est fortassis qui in secundo nummo signatur. C. autem TITINIVS qui in primo huius tabellae denario natatus est vt ex numero XVI. in eius altera parte adiecto colligitur, denariorum flandorum curator

fuit, anno Vrbis DXXXVI. quo vt Plinii verbis vtar Q. Fabio Maximo Dictatore, Annibale vrgente, asses vnciales facti sunt, placuitque denarium sexdecim assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. Hinc autem factum esse opinor vt cum in aliis denariis x nota apponi soleat, quod denos asses valerent, in hoc XVI apposita sit, qua scilicet significaretur, denarium non vt ante decem asses, sed sexdecim valere. Verisimile etiam est populum Romanum aere alieno pressum, insequentibus quoque annis
Mm iij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer