Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

346.

ὑπὲρ αὐτῆς τῷ δήμῳ κατατίθεσθαι, καὶ τὰ δὲ τὰ χρήματα χωρεῖν ἐς διανομας̀, ὅπερ ἦν μέν τις τοῖς πένησι παρηγὸρια διὰ τας̀ διανομας̀, ὄφελος δ' οὐδὲν εἰς πολυπληθίαν.
Figure
Type: drawing
TITIA.
    TITIAM Gentem plebeiam fuisse, vel ex hoc maxime constat, quod multi ex ea Tribuni plebis exstiterunt, a quibus latae sunt leges, quae de vectigali agrorum, de lusu, de Trium-Viratu Quinquennali, de donis & muneribus inscriptae, sub Titiae Gentis nomine circumferuntur. Q. autem Titius, qui est in huius tabellae denariis notatus, non satis ex scriptoribus constat, quis fuerit, quove tempore vixerit: nec enim Q. Titium indicari arbitror, qui (vt apud Plutarchum Sulla in x. commentario scribit) non obscurus inter Romanos ciues fuit, qui tunc in Graecia negotiabantur, is enim Marcus praenominatur in antiqua hac inscriptione, cuius exemplum subieci, si modo idem sit cum eo, quem Plutarchus nominat.
CIVES ROMANI QVI
MITYLENIS NEGOTI
ANTVR
M. TITIO L. F. PRO-COS.
PRAEF. CLASSIS COS.
DESIGNATO PATRONO
HONORIS CAVSA.


   Pegasus autem qui est in altera denariorum parte impressus, adduxit quosdam,

vt ad Titium Poëtam de quo meminit Horatius, referendos hos denarios putarint. Eius versus sunt hi,
Quid Titius Romana breui venturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus?
In quorum explicatione Porphyrio ita scribit. Titius Poëta hic voluit Pindarum Latino sermone vertere. Deridet autem hunc Horatius, quod ausus sit sacrum opus contaminare. Portest tamen & vere laudare; nam Tiberij comes, & doctissimus fuit, & lyrica conscripsit &c. quae in denario, quadrato Hermae imposita est. Clarorum enim & insignium aliqua 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer