Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

345.

Figure
Type: drawing
THORIA.
    THORIAM Gentem plebeiam fuisse inter omnes fere scriptores constat. L. THORIVS BALBVS, qui huius tabellae denarium cusit,

is opinor est, cuius Cicero meminit, his verbis. L. THORIVS BALBVS fuit Lanuuinus : quem meminisse tu non potes. Is ita viuebat, vt nulla tam exquisita possit inueniri voluptas, qua non abundaret. Erat & cupidus voluptatum, & cuiusvis generis eius intelligens, & copiosus ; ita non superstitiosus, vt illa plurima in sua patria sacrificia & fana contemneret: ita non timidus ad mortem, vt in acie sit ob Remp. interfectus &c. Quod autem Lanuuio municipio THORIVS natus fuisset, Iunonis Sospitae simulacrum, quae Lanuuii colebatur, in altera denarii parte signauit, inscriptionemque adiecit I. S. M. R. hoc est, IVNO SOSPITA MAGNA seu MAXIMA REGINA. Vtrumque enim lunoni tributum fuisse Virgiliani versus demonstrant,
-------- -------- tibi enim, tibi Maxima Iuno
Mactat sacra ferens &c.
&
Iunonis magnae primum prece numen adora.

   

Ouidius quoque Iunonem Magnam appellauit his versibus.
Monte sub Exquilio multis inceduus annis,
Iunonis Magnae nomine lucus erat.

   In altera denarii parte THORIVS impressit taurum, vel familiae nomen

indicans ab eo animali deductum, (nam multa nomina, inquit Varro habemus ab vtroque pecore, vt Porcius, Ouilius, Caprilius, Equitius) vel

certe ad legem respiciens, quam tulit Sp. Thorius Tribunus plebis in eos, quorum a pecore agri publici depasti essent. Qui cum ageretur in Senatu de agris publicis, & lege Thoria praemeretur Lucilius ab iis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent &c. Alteram quoque legem Thorius tulit,

qua agrum publicum vectigali leuauit, cuius Cicero meminit, his verbis: Sp. Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa & inutili lege, vectigali leuauit. Appianus autem a Sp. Thorio Tr.

Pl. legem latem esse scribit, ne agri amplius diuiderentur, sed possessoribus in iis relictis, vectigalia pro iis penderentur, eaque pecunia populo diuideretur. Eius verba sunt. Μεχρὶ ΣΠΟΥΡΙΟΣ ΘΟΡΙΟΣ δημαρχῶν εἰσηγήσατο νόμον, τὴν μὲν γῆν μηκέτι διανὲμειν, ἀλλ' ἐ̃ιναι τῶν ἐχόντων, καὶ φόρους
Mm ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer