Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

343.


L. TARQVITIO
L. F. POM.
ETRVSCO
SVLPICIANO

SCRIBAE QVAESTORI
EX TESTAMENTO
DE HS. XX.

L. TARQVITIO MARCIANO
FILIO DVLCISSIMO QVI
VIXIT ANNIS VIIII. MENS. VI.
DIEBVS XVIIII. HORIS XI.
L. TARQVITIVS TROPHIMVS
ET TARQVITIA EVTYCHIA
PARENTES FILIO DVLCISSIMO
FECERVNT CVIVS CORPVS CAVSA
PONDERIS ANTE ARA POSITV EST.


   Cornelius Tacitus facit Tarquitij Crescentis memoriam. C. autem

TARQVITIVM qui in huius tabellae denario notatus est. Sertorij in Hispania partes, contra quem, vt scribit Plutarchus C. Annius Sullae

legatus missus est, secutum fuisse, colligi potest ex Sallustij historiarum fragmento, quod est apud Seruium Grammaticum in lib. I. AEneid. in quo scriptum est. Igitur discubuere, Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis Senator ex proscriptis, in summo Antonius, & infra scriba Sertorij Versius : alter scriba Maecenas in imo ; medius inter Tarquitium & dominum Perpennam &c. Ex eadem gente M. Tarquitius illesub Nerone Proconsul de quo nihil exstat apud veteres scriptores quos quidem legerim apparet ex verbo πράττοντος & particula NEIK rem gessisse apud Nicopa, vel Nicopolim, vel Nicomediam.
Figure
Type: drawing
TERENTIA.
    TERENTIA Gens inter plebeias ab antiquis scriptoribus numeratur. Ex ea enim exstitit C. Terentius Tr. pl. qui anno CCXCI. legem tulit, vt Quinque-Viri crearentur, legibus de imperio Consulari scribendis,
   1..

ne ipsi libidinem ac licentiam suam pro lege haberent. C. TERENTIVS LVCANVS qui in primo tabellae denario notatus est, nominatus a Plinio. Pingiautem, inquit, gladiatoria munera: atque in publico exponi coepta a
Mm

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer