48.
habuisse. Dionis testimonio accedit Suetonij, Cornelij Taciti, & Plutarchi autoritas; Nam Suetonius in Othone cap. IV. scribit, Othonem quoties caena principem acciperet, Aureos excubanti cohorti diuidere solitum fuisse: quam rem, in Galba narrans Plutarchus χρυσοῖς dixit, pro aureis; & Tacitus centenos Nummos, cum inquit, Quoties Otho apud Galbam epularetur, cohorti excubias agenti, centenos Nummos viritim diuidebat. Sed aurum primis temporibus decuplum argenti fuisse cum apud Graecos tum apud Romanos, ex Liuij verbis intelligere possumus, quae sunt in libro XXXVIII. vbi de Semiaureo loquitur, qui argenti portione decima tunc aestimabatur, non vt postea, duodecima & dimidia, quando nequiores, vt Plautino verbo vtar, monetae cudebantur. Pro argento, inquit Liuius, si aurum dare mallent: dare conuenit: dum pro argenteis decem, aureus vnus valeret. His igitur ex aere, argento, auro cudendis Numismatibus, quantum ex ipsis Nummorum inscriptionibus coniicere licet, praefuerunt primum populi Romani Magistratus, qui Curatores denariorum flandorum dicebantur, nec enim alicui permittebatur priuatam pecuniam facere, vt scribit Asconius Paedianus in libro III. in Verrem, sed aes, argentum, aurum, inquit Cicero in III. de legibus, publice vt signaretur, lege cautum erat. Deinde Triumviri instituti fuerunt, qui monetales aeris, argenti, auri Flatores sunt appellati: quosque descripsit Cicero in epistola ad Trebatium cum dixit, Treuiros vites censeo; audio capitales esse: mallem auro, aere, argento fuissent. Caesare autem Dictatore rerum potito, & minorum Magistratuum Romae aucto numero, ex Triumviris Quattuorviri facti, ad secundum vsque Triumviratus Reip. constituendae quinquennium signandae monetae praefuerunt, vt intelligimus ex aureis, & argenteis Numismatibus, quae sunt in hoc libro suis locis impressa. Postremo Augustus superato ad Actium M. Antonio, ciuilibusque compositis bellis, ex Quattuorviris rursus ad Triumviros redegit, vt ex Dione colligimus, & ex titulis Nummorum, qui sunt Augusto iam imperium adepto signati. Dio tamen in eo errasse videtur, Quod Triumviros institutos primum ab Augusto scripserit, cum redactos ex Quattuorviris dicere debuisset; arguentibus eius erratum ipsis primum Numismatibus, deinde Ciceronis verbis, quae supra adduximus ex epistola ad Trebatium, quam constat multo ante Augusti tempora, scriptam fuisse.
nonstructural
49.
IN EFFIGIEM CAROLI PATIN, D. M. P.
F
Ascibus hic dignus, Fasces qui reddidit orbi,
Consulibus suas, ingentia nomina, gentes:
Principus vitam multis, populisque salutem
Historiâ seruat: sed pluribus Arte medendi.
P. LEGIER, M. P.
ALIVD.
P
Er quem Clarorum tot cernimus ora virorum,
Os non debuit hic dißimulare suum.
CAR. FLEVRY
, Aduoc. Paris.