Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

341.

millibus perfidia trucidatis Viriatini belli causam exstitisse. Eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio & Bruto. Propter quod Pedia lege damnatus est. Ab hoc sunt Imp. Galbae auus & pater. Hispaniae imagini ob prouinciae fertilitatem & in re militari praestantiam, spicas, clypeum, & hastas appingi in Numismatibus solere supra diximus. Statua vero equestris, quae est in altera denarij parte signata, potest ad Galbae equestrem aliquam statuam
   3.. pertinere, quaeab Hispanis ei decreta fuerit. Tertius huius tabellae denarius tribuitur a quibusdam C. Sulpicio C. F. Galo, qui Consul anno DLXXXVII. cum M. Claudio Marcello fuit, propterea quod in denario C. F. vt etiam in Fastis descriptus sit. Ad quem referendos etiam putant nummos aereos, qui cum MESSALAE, SISENNAE, & APRONII nominibus circumferuntur, quique sunt a nobis APRONIO GALO tributi, cum ob alia, tum quod moneta illa a III-Viris, vt ex eius inscriptione apparet, cusa, non a IIII-Viris, fuit, tot enim Monetales in eo numerantur, Si GALVS Apronij cognomen non esset. Mihi vero magis placeret, si denarius huiusmodiad C. Sulpicium Platorinum referretur, a quo sunt sequentes denarij signati: quique apud Lauinium, vt videtur, ortus, porcam & Penates deos, qui Lauini colebantur, vt patriam indicaret suam, in tertio denario fortasse impressit. Sed primum

mihi de Penatibus, & porca Lauini-ne eorum simulacra fuerint, dicendum est: deinde ex gente Sulpicia quaerendum an aliquis natus apud Lauinium fuerit. De Penatibus quidem diis Varro ita scribit. Oppidum, quod primum conditum in Latio stirpis Romanae Lauinium, nam ibi dij Penates nostri. Crimini, inquit Paedianus, dabat sacra publica populi Romani deum

Penatium, quae Lauinij fierent, opera eius minus recte, casteque facta esse. Valerius Maximus scribit AEneam Penates deos Troja aduectos Lauinij

collocasse. Cum eo consentiunt Dionysius, & Macrobius. Addit praeterea Dionysius, duos tantùm esse Penates deos, pilaque in manibus habere. Qua forma in altera denarij parte expressi sunt. De porca, Varronis tantum verba sat erit proferre, quae sunt haec. In quo illud antiquissimum fuisse scribitur, quod sus AEneae triginta porcos peperit albos. Itaque quod portenderit, factum, triginta annis vt Lauinenses conderent oppidum Albam. Huius suis ac porcorum etiam nunc vestigia apparent: iam ne simulacra eorum Aenea etiam nunc in publico posita, & corpus matris ab sacerdotibus quod in salsura fuerit, demonstratur &c. De Sulpicia familia, quae Lauini domicilium habuit possem Taciti locum afferre, si Lauinium ab aliquo scriptorum municipium appellari alicubi obseruassem eius tamen verba, si quid ad rem faciunt, adducam. Sub idem tempus, inquit, vt mors Sulpicij Quirini Publicis exequiis frequentaretur, petiuit a Senatt. Nihil ad veterem & Sulpiciam Patriciorum familiam Quirinus pertinuit, ortus apud municipium Laniuium, sed impiger militiae, & acribus ministeriis Consulatum sub Diuo Augusto, mox expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi adeptus &c. Passim autem a librariis in eo erratur, vt pro Lauinio scribant Laniuium, & pro Laniuio Lauinium. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer