Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

331.

hoc est, stilo Caesarem vulnerasse indicant, cum ea quae modo protuli Suetonii verba, tum stili duo, qui sub Victoriae pedibus in tertio denario
   4.. impressi sunt, quaeque in quarto SERVILIORVM fratrum imagines signatae sunt, stilos huiusmodi erecta acie manibus gestantes, ad quos omnino respexisse eum qui denarium cusit, dubitandum non est: in cuius quidem altera parte, aliud etiam Seruiliae Gentis signatum est monumentum, atque eius, vt ex inscriptione apparet, C. SERVILII C. F. qui FLORALIA PRIMVS FECIT .

Quem nos C. Seruilium C. F. significari arbitramur eum, qui Mag. Eq. anno DXLV . T. Manlio Torquato Dictatore fuit: quo quidem anno AEdilis Curulis cum idem esset ludos Florales primum fecisse credendum est: nec enim multum me Plinij mouet autoritas, qui non eo quo nos coniicimus anno, sed quingentesimo sexto-decimo ex Sibyllae oraculis, vt omnia bene deflorescerent, ad IV . Kal. Mai. Floralia instituta fuisse tradit. Aut enim alios secutus est annales Plinius, & quidem diuersos ab iis, quos habuit is, qui denarium signauit, aut certe in annorum numero, vt plerumque fit, lapsus est apud eum librarius, qui I & L litterarum deceptus similitudine vniusque litterae facta transpositione, pro DXLV . scripserit DXVI . Sed de Floralibus ludis dicendum nunc aliquid est. Eorum quidem procurationem

AEdilium Curulium fuisse testatur Valerius Max. cum inquit: M. Catone, ludos Florales, quos Messius AEdilis faciebat, spectante, populus vt mimae nudarentur, postulare erubuit. Porphyrio quoque Horatij interpres in Floralibus AEdiles cicer & fabam populo spargere consueuisse scribit. Fuisse etiam Praetorum, ex Suetonij verbis in GALBA colligere possumus. Praetor, inquit, commissione ludorum Floralium, nouum spectaculi genus elephantos funambulos edidit. Florae autem deae ludos huiusmodi dicatos fuisse, omnes fere Scriptores tradunt,

Margin note:

Ouid. lib. 4 Fast. Lib. 5. Fast.

Mille venit variis florum Dea nexa coronis.
Mater ades florum ludis celebrata iocosis.

   Sed de Flora variant inter se veteres scriptores, quorum diuersas de ea

opiniones diligenter collegit Gregorius Giraldus. De SERVILII auguratu, qui litui signo in altera denarij parte impresso indicatur, nihil a Liuio traditum est in eo libro, in quo de eius AEdilitate & Magisterio Equitum factam esse
   5.. ab eo mentionem diximus. Quintus denarius ad quem pertineat Caepionum, mihi quidem obscurum est: illud certe ex iis, quae in eo impressa sunt, satis constat, Caepionem hunc quicunque fuerit, Pisonis in AEdilitate collegam ad frumentum emundum ex S. C. fuisse: Quem etiam magistratum innuere videtur duplex spica in aereo nummo decussatim posita . Nisi forte malit aliquis Caepionis cognomen ad Fannium eum referre, qui AEdilis plebeius in Fanniae gentis denariis descriptus est: quod mihi non satis placet. Reliqua quae ad huius denarij intelligentiam faciunt, in Calpurnia Pisonum familia scripta
   6.. sunt. Quamuis Caepio Seruiliae familiae cognomen in sexto denario reperiatur, ad M. Brutum referendus est, qui ideo Caepio dictus est, quod fuerit à Q. Seruilio Caepione adoptatus. De eo in gente IVNIA satis dictum est.
Kk iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer