Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

330.

Figure
Type: drawing
SERVILIA
   
   1.. PRIMVS huius tabellae denarius & secundus item, pertinent (vt opinor)
   2..

ad M. Seruilium Ahalam, quem designari supra diximus a Cicerone, cum inquit, Quid duos Seruilios? Cascas dicam, an Ahalas &c. Quemque cum aliis coniuratis Caesaris neci interfuisse, ac postea Tr. pl. factum,

Ciceronem in concionem produxisse demonstrauimus. Ex denariorum autem titulis eum non modo C. Cassii, Caesaris percussoris legatum, sed classis etiam, ex acrostirio, aliisque rei naualis impressis symbolis, praefectum
   3.. fuisse intelligimus. Tertius denarius spectat ad P. Seruilium Cascam, qui inter coniurationis, principes numeratur; de quo praeter Plutarchum,

Appianum, Dionem & alios meminit Suetonius his verbis, Caesar Cascae brachium abrepto graphio traiecit: conatusque prosilire, alio vulnere tardatus est &c. Ita enim estin veteribus libris, non vt vulgo legitur: Caesar Cascae brachium abreptum graphio traiecit. Quam lectionem confirmant ea, quae supra adduximus Plutarchi verba: quamvis pro γραφειον, sit apud Plutarchum ἐγχειρίδιον. Nos autem ex iis quae in coniuratorum denariis impressa sunt, colligimus M. Brutum coniurationis caput in occidendo Caesare ἐγχειριδίῳ,

hoc est, pugione vsum fuisse (quod à Cicerone confirmatur, cum inquit, Caesare interfecto statim cruentum alte extollens M. Brutus pugionem &c.) eoque sine dubio respiciunt duo pugiones. Marci, vt opinor, vnus, alter Decimi, qui in Bruti denariis signati sunt. P. vero & C. Cascas γραφείῳ, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer