Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

328.


& Dionysius. Eius autem in antiquis denariis familiae reperiuntur patriciae & plebeiae: in vtrasque enim diuisam hanc gentem fuisse satis inter scriptores
   1.. constat. In primo tabellae denario signata est imago C. Seruilij Ahalae, qui Mag. Eq. Sp. Melium regnum affectantem interfecit. Anno V. C. CCCXIV.

C. Seruilius, Ahala, inquit Cicero, Sp. Melium nouis rebus studentem manu sua occidit &c. Et alibi, Si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum

est, eum Dictatorem esse dictum; cuius Dictatoris iussu Mag. Eq. C. Seruilius Ahala Sp. Melium, regnum appetentem, occupatum interemit &c. Opinor autem denarium huiusmodi cusum esse à P. & C. Seruiliis fratribus qui in Caesarem cum aliis conspirarunt, vt indicarent se C. Seruilij gentilis sui exemplo, ad occidendum Caesarem, regnum item appetentem,

incitatos esse. Etenim, inquit Cicero, si autores ad liberandam Patriam desiderarentur, illis autoribus Brutos ego impellerem? quorum vterque L. Bruti imaginem quotidie videret, alter etiam Ahalae? &c. Quamuis si a Bruto coniurationis principe denarium signatum fuisse malimus, non laboro: Brutus enim Seruilia matre natus fuit, quae generis sui originem ad C. hunc
   2.. Ahalam referebat, vt scribit Plutarchus, in Bruto. Secundum denarium scio ab aliis referri ad M. Seruilium C. F. qui Mag. Eq. fuit, P. Sulpicio Dict. anno DL . & Consul anno DLI . eiusque pugnam aliquam equestrem significari equitum signis in secundo denario impressis, quam item indicare
   3.. voluerit, qui tertium denarium cusit C. Seruilius eius filius. Mihi autem magis placeret si equites, qui sunt in quattuor denariis expressi, alter ad Sp. Melium Equestris ordinis virum, alter ad C. Seruilium Ahalam Mag. Eq. referretur, a quo diximus Sp. ipsum Melium regnum affectantem interfectum fuisse: denariosque huiusmodi crediderim a M. & C. Seruiliis Ahalis in progenitoris memoriam signatos esse, cum & ipsi quoque occisi

Caesaris, liberataeque patriae laudem aliquam vindicarent. Nec enim obstat quod scribit Plutarchus, C. Seruilium Ahalam pugionem sub ala ferentem; & Sp. Melio prope adsistentem, quasi haberet quod cum eo ageret, caput inclinantem, illum percussisse, quia vt alterius ex Equestri ordine genus, alterius Magisterium Equitum indicaretur, equitum vtrosque forma in his

denariis signatos esse, verisimilius est. Ciceronis autem verba satis declarant, praeter P. & C. Seruilios Cascas fratres, duos etiam Ahalas cum aliis coniuratis Caesarem interfecisse, ea sunt. Quid duos Seruilios? Cascas Dicam an Ahalas? & hos autoritate mea censes excitatos potius, quam caritate Reip. ita enim legendum esse Ciceronis locum Plutarchi verba de duobus fratribus Cascis, quae in vita Caesaris leguntur, aperte demonstrant. Πρῶτος δὲ ΚΑΣΚΑΣ, inquit, ξίφει παίει παρὰ τὸν ἀυχένα, πληγὴν οὐ θανατηφόρον, οὐδὲ βαρειαν, ἀλλ' ὡς εἰκὸς, ἐν ἀρχῆ, τολμὴματος μεγὰλου ταραχθείς. ὥστε καὶ τὸν Καίσαρα μεταστραφέντα τοῦ ἐγχειριδίου λαβέσθαι, καὶ κατασχεῖν. ἅμα δέ πως ἐξεφώνησεν, ὁ μὲν πληγεὶς, Ρωμαιστὶ, μιαρώτατε Κάσκα. ὁ δὲ πλήξας ἑλληνιστὶ πρὸς τὸν ἀδελφὸν ἀδελφὲ βοήθει. Hoc est, Primus CASCA gladio vulnus secundum ceruicem infligit ei, neque letale, neque graue, nimirum in magni facinoris exordio attonitus. At Caesar conuersus pugionem corripuit, & tenuit, simulque clamorem 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer