Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

324.

Figure
Type: drawing
SENTIA
    SENTIA Gens, incertum Patricia-ne, an plebeia fuerit. Neque vero

rerum Romanarum scriptores aliquem ex hac Gente nominant, qui Lucij praenomen habuerit. Velleius meminit C. Sentij Saturnini, qui a Trium-Viris R.P.C. proscriptus, Augusti postea Legatus in Germania fuit, & Consul cum Q. Lucretio Vespillone anno DCCXXXIV . cuius filius credi potest fuisse L. SENTIVS SATVRNINVS hic qui Trium - Vir argento publice signando, huius tabellae denarios cusit, in quibus C. F. descriptus est. Velleij verba sunt haec. In hoc pacis foedere placuit, Siciliam, Achaiamque Pompeio concedere: in quo tamen animus inquies manere non potuit: id vnum tantummodo salutare aduentu suo patriae attulit, quod omnibus proscriptis, aliisque qui ad eum ex diuersis causis fugerant, reditum, salutemque pactus est. Quae res & alios clarissimos viros, & Neronem Claudium, & M. Silanum, Sentiumque Saturninum, & Arruntium restituit Reip. &c. Aliquanto, inquit Valerius Maximus, speciosius Sentij Saturnini Vetullionis in eodem genere casus vltimae sortis auxilium. Qui cum a Trium-Viris inter proscriptos nomen suum propositum audisset; continuo Praeturae insignia inuasit: praecedentibusque in modum lictorum & apparitorum, publicorumque seruorum subornatis, vehicula comprehendit, hospitia occupauit, obuios summouit, ac tam audaci vsurpatione imperij, in maxima luce densissimas hostilibus oculis tenebras offudit. Idem vt Puteolos venit, perinde ac publicum ministerium agens, summa cum licentia correptis nauibus in Siciliam, certissimum tunc proscriptorum profugium penetrauit. De Consulatu C. Sentij ita scribit Velleius, Praeclarum excellentis viri factum C. Sentij Saturnini Consulis ne fraudetur memoria. Aberat in ordinandis Asiae Orientisque rebus Caesar; tum Sentius forte, & solus & absente Caesare Consul, cum alia prisca securitate, summaque constantia 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer