Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

46.

Q. Ogulnio C. Fabio Coss. quinque annis ante primum bellum Punicum; & placuit Denarius pro x. libris aeris, Quinarius pro quinque, Sestertius pro dipondio & semisse. Florus libro xv. Ante primum bellum Punicum populus Romanus argento vti coepit. Eutropius libro. II. M. AEmilio Paullo. Ser. Fuluio Nobiliore Coss. primo bello Punico argenteus Nummus percussus est. Argenti quidem notae antiquiores fuerunt, Romae galeatae imago ex vna parte, & Castorum signa equitantium ex altera, cum Victoriati haberent victoriae signum, à qua nomen acceperunt; postea vero retento Romae capite, vel aliqua tutelaris Dei imagine, in altera parte bigae & quadrigae notari coeptae sunt, a quibus Nummi bigati & quadrigati nominati fuerunt. Liu. lib. XXII. & XXIII. Et Plinius lib. XXXIII. cap. III. Nota, inquit, argenti, bigae & quadrigae, & inde bigati quadrigatique dicti. Festus, Item Nummi quadrigati & bigati a figura caelaturae dicti. De Victoriato meminit Varro, Cicero pro Fonteio, Liuius lib. XLI. & Plinius lib. XXXIII. cap. III. Qui nunc Victoriatus, inquit, appellatur, lege Clodia percussus est: antea enim hic Nummus ex Illurico aduectus, mercis loco habebatur: est autem signatus Victoria, & inde nomen. Sed Magistratuum, quibus cudendae monetae munus commissum erat, paulatim crescente ambitione, vltimis Reip. temporibus, priuati etiam familiarum honores ex sacerdotiis, magistratibus, triumphis, aliisque actionibus ( ipsae enim familiae, vt inquit Cicero, sua quasi ornamenta ac monumenta seruabunt, & ad memoriam laudum domesticarum, & illustrandam nobilitatem suam ) in Nummis vt signarentur, permissum fuit, praeter ipsas viuentium imagines, quod vni tantum Caesari concesserunt: nam Bruti caput, eius qui Caesarem interfecit, in ipsa bellorum ciuilium licentia percussum in iis denariis reperitur, qui in transmarinis, vt opinor, prouinciis, non Romae signati fuerunt. Denariis igitur quod decem assium inesset pondus, Quinariis quinque, & Sestertij dicti sunt, scribunt praeter Festum, Vitruuium, & Plutarchum, Varro, lib. v. de Lingua Latina & Plinius, libro XXXIII. cap. III. Varronis verba sunt; Denarij quod denos aeris valebant, Quinarij quod quinos, Sestertius quod semis tertius. Plinij; Argentum signatum &c. placuitque denarius pro decem libris aeris, Quinarius pro quinque, Sestertius pro dipondio & semisse. Vitruuij; In Denario denos aereos asses constituerunt, etiamque quartam eius partem ex duobus assibus & tertio semisse, Sestertium vocauerunt. Sed bello Punico secundo argenti etiam pondus, quemadmodum aeris supra diximus, imminutum fuisse scribit idem Plinius lib. XXXIII. cap. III. Q. Fabio Maximo Dictatore, inquit, asses vnciales facti: placuit Denarium sexdecim assibus permutari, Quinarium octonis, Sestertium quaternis &c. Itaque XVI. notam in Denariis: VIII. in Quinariis appositam tunc fuisse, in ipsis Numismatibus obseruauimus. Denarij autem & Quinarij, qui antiquiores sunt, praestant pondere iis, qui posterius cusi fuerunt, vt recte Plautus in Casina dixerit,
Nam nouae quae nunc prodeunt coemediae,
Multo sunt nequiores, quam nummi noui.



Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer