Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

321.

Figure
Type: drawing
SEMPRONIA.
    SEMPRONIA Gens Patricia primum fuit, postea ad plebem traducta, plebeia facta est. Eius in nummis quos habemus, familiae tres reperiuntur. ATRATINORVM, qui Patricij fuerunt: GRACCHORVM, qui plebeij & PITIONVM , quos plebeios item fuisse opinor. L. SEMPRONIVS PITIO
   1.. qui in primo tabellae denario descriptus est, mihi quidem incertum, quis fuerit, nec enim quidquam apud scriptores de eo me legisse memini. Ad
   2.. eundem fortassis refertur secundus nummus, sed quia cognomine caret amplius dicendum non arbitror.
TITVM autem SEMPRONIVM GRACCHVM,
   3.. qui in tertio & quarto denario notatus est, eum indicari arbitror de quo
   4..

his verbis Velleius meminit. Quinctiusque Crispinus singularem nequitiam supercilio truci protegens, & Ap. Claudius, & Sempronius Gracchus, ac Scipio, aliique minoris nominis, vtriusque ordinis viri, quasi cuiuslibet vxore violata, poenas pependere, cum Caesaris filiam, & Neronis violassent conjugem. Iulia relegata in insulam, patriaeque & parentum subducta oculis

&c. Par causa saeuitiae, inquit Tacitus, in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, solers ingenio, & praue facundus eandem Iuliam in matrimonio M. Agrippae temerauerat. Nec is libidini finis, traditam Tiberio peruicax adulter contumacia & odiis in maritum accendebat. Litteraeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberij scripsit, a Graccho compositae credebantur &c. Fuit autem Gracchus hic vnus e Quartum-Viris argento publice signando a Caesare Dictatore institutis, de quibus in Iulia Caesarum familia diximus; quo quidem munere, C. Caesaris primo Triumviratus quinquennio functus est; vt ex quarti denarij inscriptione apparet, quem cusit, cum Quaestor etiam esset designatus. Cum autem quae in altera denariorum parte impressa sunt: Signum cohortis aquila Legionis, aratrum,
Ii ij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer