Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

314.

Figure
Type: drawing
RVSTIA.
    RVSTIAE Gentis mentio est in antiqua hac inscriptione, cuius exemplum Tiburi descripsimus,
C. RVSTIVS C. F. FLAVOS ITER.
L. OCTAVIVS L. F. VITVLVS
IIII-VIR D. S. S.
VIAM INTEGENDAM
CVRAVER.


   & in tabula Sutrina, in qua PONTIFICESA COLONIA CONIVNC. IVLIA SVTRIN. IN ORD. RELAT. inter eos enim Pontifices descriptus est L. RVSTIVS L. F. Plutarchus autem in Crasio & Appianus in Parthico mentionem faciunt Rustij, qui sub Crasso contra Parthos militauit, in cuius impedimentis Aristidis Milesiaca lasciuos libros repertos fuisse scribunt. Tὴν δὲ γερουσὶαν τῶν Σελευκέων, inquit Plutarchus, & qui ex eo verbum descripsit Appianus, ἀθροίσας Σουρήνας ἐσήνεγκεν ἀκόλαστα βιβλία τῶν Αριστείδου Μιλησιακῶν. οὔτε ταῦτὰ γε καταψευσάμενος. εὐρέθη γὰρ ἐν τοῖς Ρουστὶου σκευοφόροις. καὶ παρέσχε τῷ Σουρήνᾳ καθυβρίσαι πολλὰ, καὶ κατασκῶψαι Ρωμαίους, εἰμὴ δὲ πολεμοῦντας ἁπέχεσθαι παραγμάτων καὶ γραμμάτων δύνανται τοιούτων. Hoc est, Surena Senatu coacto Seleucensium, intulit lasciuos libros, Aristidis Milesiaca inscriptos. Neque fuit hoc commentitium. Fuerant enim in Rustij impedimentis reperti: praebueruntque Surenae argumentum multis modis suggillandi, & eludendi Romanos, quod nec in bello temperare his rebus & scriptis valerent &c. Haec autem Aristidis Milesiaca, ex Graeco transtulit L. Cornelius Sisenna, cuius librum XIII. ex Milesiis citat Flauius Sosipater Charisius. Rustij denarius nihil habet quod notatu magnopere dignum sit, praeter expressum in altera eius parte arietem, quo scilicet pecore antiquissimum aes signatum fuit, &

a quo pecunia dicta est, vt scribit M. Varro, & Plutarchus in Poblicola. Secundus denarius a. Q. RVSTIO cusus est, qui sub Augusto Trium_Vir cudendae monetae fuit. In eo autem duo Fortunae simulacra Reducis scilicet & Antiatis, siue Antiatinae in Augusti gratiam impressa sunt. De Fortuna Reduce, quam Dio Επαγωγὸν appellat, scripsimus supra in Gente Mescinia.

De Antiate meminit Horatius,
O Diua gratum, quae regis Antium
Praesens vel imo tollere de gradu


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer